Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCIII. , S. 137
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCIII. , S. 137
XCIII.
» etrus dei gracia Episcopus Olomucensis, vniuersis Cristi fidelibus Salutem in domino. Dum devote consideracionis indagine perscrutamur et intra pectoris arcana revohiimus id quod honore dei excitanda fidelium devocione et proximorum fidelium intenditur saltem a largitore omnium bonorum, cuius sempiterna in lns queritur laus eterne remuneracionis suscipi promissio, dignum esse conspicimus et saluberrimum arbitramur ut per Ecclesias divinum cultum intendere volentibus voluntates favoribus, quibus possumus proseqvamur. Cum itaque volente serenissimo domino Joanne Boemie et Polonie rege honorabilis nobis dilectus Henricus abbas Velegradensis et totus conventus nobis cum instancia suplicarunt, quatenus cum sui antecessores de Episcopi licencia Ecclesiam in villa Sarusicz que de plebe Ecclesie Vrisicz bactenus fuisse dignoscitur et a Marchione Ottocaro Primislao dicto anno domini Millesimo CC°XXVIII. in perpetuum donata et nunc auctoritate sua probe sublata suis de novo construxerint sumptibus, et Ecclesiam in omnibus ampliarunt, predicte Ecclesie Jura parrochialia concedere et per se aut per suos religiosos aut alios catholicos plebanos inibi pro salute subditorum sacramenta Ecclesiastica, administrare posse cum con- sensu nostri Capituli Olomucensis consentire favorabiliter dignaremur. Nos qui devotum propositum comendamus pijs desiderijs assensum nostrum prebere cupientes, advertentes quod hac ccclesia cultus divi numinis evidenter augebitur de nostri Olomucensis Capituli assensu diligenti deliberacione huic nove Ecclesie in Sarusicz certis limitate terminis Jus parrochie assignavimus et administracionem modo petito in perpetuum concessimus. Volentes ut Ecclesia hec deinceps parrochialis in omnibus suis Juribus censeatur, et ut eam homines in Arlebof et alij omnes hie et ibi babitantes pro audiendis divinis percipiendis sacramentis semper accedere teneantur et ibi sepulturam obtineant, dummodo ab abbate ut factum rectori Ecclesie ad libitum exponendum et ammovendum semper de congrua et sufücienti provideatur sustentacione. In quorum fidem et memoriam presentes literas Episcopalis nostri sigilli appensione fecimus muniri. Datum in Olmuc anno domini Millesimo Trecentesimo quinto- decimo V. Non. Maij. Pontificatus anno secundo.
(Orig. membran. cujus sigillum biluterale oblougum et ex parte hi'sum est, in archivo cjusdem unonasterii apud C. R. Gubern. Brunse sub Lit. E. n. 5.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XCIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/b4e0e75e-773f-494c-b400-7cdaa1237583/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success