Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXXXVI. , S. 402
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXXXVI. , S. 402


CDXXXVI.
I%os Jobannes dei gracia Boemie et Polonie rex, ac Lucelburgensis comes. Ad vniuersorum cupimus noticiam peruenire. Quod nos empcionem quam dilectus nobis Sta- nizlaus, Ciuis Znoymensis pro villa Pratsch et omnibus eius pertinencijs prope Znoimam, cum fideli nostro Ziesma de Jeuspicz bone memorie cum bona deliberacione et consensu Relicte sue Agnetis pariterque heredum suorum iniuit et fecit, ratam et gratam habentes ipsam iuxta omnem formam et modum, quibus eidem Zcesme dum viueret, per nos et ex parte nostri ipsa villa cum omnibus suis pertinencijs prius obligata extiterat, per prefatum Stanizlaum et suos heredes deinceps iure hereditario tenendam perpetue vtifruendam et possidendam cum omnibus suis appendicijs presentibus affirmamus. Ex speciali itaque gracia, quam ad dictum Stanizlaum gerimus, sibi suisque heredibus sepedictam villam, alteri cui- cumque uoluerit obligare, dare, vendere, licenciam et faucrem concedimus liberalem. Dantes sibi suisque heredibus presentes literas Sigillo nostro signatas in euidens testimo nium super eo. Datum Prage. Anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo Primo feria tercia ante Lucie proxima.
333
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDXXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/beeeeefe-339c-4ac3-92a3-f8ffe7aee5a5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success