Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLX. , S. 266
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLX. , S. 266
CCLX.
Johannes, rex Bohemice, statuit, ut mercatores in Iglavia sal tantum civibus Im jus civitatis vendant. Dt. Treveris VII. Idus Maß. 1324. JÜos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, Si- gnificamus vniuersis, presentes literas inspecturis, quod licet ab antiquo mercatores, Sal in Ciuitatem nostram Iglauiensem ad vendendum deducentes, fuerint liberi, Sal huiusmodi tam hospitibus, quam Ciuibus et personis quibuscumque, tamen quia comodo et vtilitati Ciuitatis nostre predicte intendere et inuigilare tenemur studiosius et attente volumus et mandamus, ut dicti mercatores Salis in prefata ciuitate Iglauiensi non alijs quam Ciuibus dicte Ciuitatis nostre Sal uendere nullatenus audeant uel presumant, ita ut deinceps hospes ab hospite forensis a forense sal emere uel mercari non ualeat, sed a dictis Ciuibus nostris sepedicjum sal emendi tam hospites quam alij liberam habeant potestatem. In cuius rei testimonium presentes eisdem concessimus literas nostri Sigilli munimine roboratas. Datum Treueris VII Idus Maij. Anno domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo Quarto.
197
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCLX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/c0ab31cc-8261-4a47-b111-1daf97eba3a1/charter>, accessed at 2025-01-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success