Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXVII. , S. 91
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXVII. , S. 91

XXVII.
i\los Reblinus Judex . . Jurati. . totaque communitas Ciuium in Jermir vniuersis quo- rum tenor presentis scripti aures tetigerit recognoscimus publice profitentes, quod Illustri ac preclare domine nostre Elyzabeth Bohemie et Polonie quondam Regine et filie ipsius Agneti nomine, concordi uoce et uoto, ac vnanimi voluntate fidelitatis nostre fecimus homagium sub fidei Juramento .... omnes tam diuites quam pauperes Ciues Jermirenses hoc in solidum, sub uoto prestiti Juramenti, deliberato animo promittentes quod ad ipsam solam dominam nostram Elyzabeth prius fatam et filiam ipsius, respectum in omnibus habere, eamque cum dicta filia sua in Juribus suis defendere, ac tueri, rebus ac corpore fideliter volumus et debemus. Ad hec eciam tamquam fideles et fidedigni ipsi domine nostre Elyzabeth et filie eius supradictis constanter assistere, fideliter obedire, ac sine scitu, consilio eius atque verbo nihil facere, promittimus, aut consensu. In cuius rei Testimonium euidens seu apparens Sigillum ipsius Ciuitatis Jermirensis presenti litere est appensum. Datum Anno do- mini Millesimo CCC° Nono. quarto Nonas Augusti.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/c75a0884-a249-4c11-980b-33964e6156bd/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success