Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXVIII. , S. 353
CCCLXVIII.
Johannes dei gracia Boemie ac Polonie Rex et Lucemburgensis Comes, Notum facimus tenore presencium vniuersis, Quod quia fidelis noster dilectus Eklinus Ciuis Znoy- mensis, Curiam suam dictam Edelspicz a suis predecessoribus specialibus prerogatiuis gracijs et libertatibus possedit, quas sibi heredibus et successoribus suis .... Reg. . . munificencia innouandum duximus et tenore presencium confirmamus volentes et concedentes ipsis, vt nullus . . . Ciuitatum aut Villarum, Judicum vel Rectorum aut quilibet alij cuiuscumque pre- eminencie . . . aliquem ad dictam Curiam refugientem pro quibuscumque excessibus commo- dolibet perturbare, Stupris, Incendijs ... et proprij domini tradicionibus dumtaxat exceptis, quorumquam excessuum patratores in nullo loco penitus volumus libertari. Mandamus igitur. .
36*
284
Capitaneis .. Camerarijs . . Subcamerarijs . . Purchgrauijs, Prouinciarum, Ciuitatum et Villarum Judicibus ac vniuersis nostris fidelibus presentibus et futuris, Quatenus dictam libertatem. sub obtentu nostre gracie, et rerum suarum dispendio violare non debeant, nec sinant per quempiam violari. Harum quibus nostrum maius Sigillum in robur perpetuum, ex certa nostra sciencia appendendum duximus testimonio literarum. Datum in Castris ante Drosendorf X1III°. Kalendas Oktobris. Anno domini Millesimo- Trecentesimo Vicesimo octavo.
(Oiig. membran. valde ltesum cum sigillo bilaterali rupto in archivo monasterii Lucensis apud C. R. Gubern. Bruns e sub lit. A. n. 25.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCLXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/d435cbb8-2092-43a9-9c51-7695fc4542b3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success