Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLVII. , S. 106
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLVII. , S. 106

XLVII.
lleinricus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus, Vniuersis Sacri Romani Imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Vi inter Illustres Johannem Bohemie et Polonie Regem primogenitum nostrum Karissimum et Fridericum Ducem Austrie, principes nostros dilectos, amplioris amicicie federa perseuerent, tractatus seu comportacionem inter eosdem, super Marchionatu Morauie nuper ordinatos apud Egram approbamus, laudamus, et eisdem expressum consensum nostrum et beniuolum adhibemus. Si vero per litteras et legacionem venerabilis P. Archiepiscopi Moguntini principis nostri dilecti, quas nobis diriget, compertum fuerit, quod per sentenciam seu difluiicionem arbitrorum per Regem Bohemie et Ducem Austrie communiter electorum de Triginta Milibus marcarum, pro quibus Marchionatus Morauie, eidem Duci per nos obligatus extiterat, pars aliqua resecta seu diminuta est, ut idem dux et fratres sui Regalis beniuolencie plenitudinem clarius sen- ciant, nostrisque seruiciis forcius astringantur, super eo, dicto et ordinacioni Nobilium virorum Johannis de Brunshorn, Magistri Curie nostre, quem pro nobis ad hoc eligimus, et Theobaldi de Hasemburg, per Illustrem Ducem Leopoldum fratrem dicti friderici Ducis Austrie electi stabimus, et quidquid iidem, pro arbitris Arbitratoribus ad hoc constituti, in conscienciam suam, infra duos menses postquam legacio predicti Moguntini Archiepiscopi ad nos venit, quem terminum ad hoc pronunciandum statuimus, dixerint et ordinauerint, nos et idem Dux Lupoldus, facere tenemur et inuiolabiliter obseraare. In cuius rei testimonium presentes litteras nostre maiestatis Sigillo iussimus communiri. Datum in Castris ante Brixiam XVI. Kalend. Julii. Anno domini Millesimo. Trecentesimo. vndecimo. Regni vero nostri Anno Tercio.
(Kurz, Oesterreich unter K. Friedrich dem Schönen. Beilage IX. p. 423.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XLVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/d4f51b21-bbe9-467b-a954-6eadbb1a6f7a/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success