Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLIV. , S. 190
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLIV. , S. 190


CLIV.
«Johannes Episcopus Servus Servorum Dei Dilecto filio Johanni nato clare memorie Wenceslay Regis Boemie Canonico Olomucensi Salutem et Apostolicam Benedictionem. Personam tuam tuis exigentibus meritis super quibus apud nos multjpliciter commendaris precipua benivolencia prosequentes, libenter eam specialibus gratiis et favoribus honoramus, ut quanto Sedem apostolicam tibi favorabilem inveneris, tanto devotius eam studeas revereri. Hinc est quod sicut tue petitionis series pro te nobis pridem exhibite continebat, super defectum natalium quem pateris de coniugato genitus et coniugata, quod eo non obstante posses ad omnes ordines promoveri et ecclesiasticum beneficium obtinere, fuerit tecum olim per Sedem apostolicam dispensatum. Postmodum vero tu in Pragensi Olomucensi et Wisse- gradensi Pragensis Diocesis ecclesiis Canonicatus et prebendas ac Capellam sancti Procopii in antiqua Brunna, cui animarum cura non imminet Olomucensis Diocesis successive fuisti alias tamen Canonice assecutus, illosque aliquandiu retinuisti fructus redditus et proventus percipiens ex eisdem. Verum quia ex eo quod preter formam dispensationis eiusdem pre- dictos Canonicatus et prebendas ac Capellam assecutus extiteras, et fructus red'ditus et proventus perceperas ex eisdem, te conscientie scrupulus remordebat, ut dignaremur super hiis tuo statui et saluti de opportuno remedio providere fecisti nobis humiliter supplicari. Nos autem fide diguorum assertione audita, quod sie inniteris vacare virtutibus, quod vitio- sum ortum exigentia meritorum, quodque erga nos et apostolicam Sedem filialis nosceris devotione pollere, ad huiusmodi pro te nobis oblate petitionis instantiam tecum non solum ipsam admittere, sed gratiam addere gratie cupientes, quod predictos canonicatus et preben
121
das, nullatenus de predicta capella ob dicte petitionis defectum habita ntentione. posses licite reönere, nee non et preter eosdem Canonicatus et prebendas dignitatem vel personatum seu officium cum cura vel sine cura, si tibi alias canonice conferri vel offerri contingeret. Una cum eisdem Canonicatibus et prebendis libere recipere. predicto defectu ac generalis concilii et qualibet alia constitutione contraria nequaquam obstantibus per alias nostras litteras duximus dispensandum, omnem infamie et inbabilitatis maculam sive notam in te ex pre- dictorum Canonicatuum et prebendarum, ac Capelle etiam retentione, et fructuum reddituum, et proventuum predictorum perceptione quos tibi de gratia speciali remisimus et donavimus et adversus te quoquomodo obortas de potestatis plenitudine abolendo. Porro quia in dispensatione nostra huiusmodi per nos ut premittitur nuper facta, nulla de predicta Capella fuit facta mentio, ut superius est expressum, adhuc nobis supplicare humiliter procurasti, ut providere tibi super hoc de dispensationis beneficio dignaremur. Nos igitur tuis et Carissimi in Christo filii nostri Johannis Regis Boemie Illustris pro te nobis in hac parte humiliter supplicantis repetitis supplicationibus inclinati. sperantes quod exuberantibus in te nostris et dicte Sedis gratiis exuberabunt erga nos et Sedem ipsam tue devotionis sinceritas et gratorum exhibitio meritorum. Tecum quod eandem Capellam una cum predictis canonicatibus et prebendis, ac dignitate personatu vel officio huiusmodi retinere hcite valeas. Sepefato defectu et eisdem ac quibuscumque aliis constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus de speciali dono gratie dispensemus. Nulli etc. nostre dispensationis infringere ect. Datum Avinione III. Idus Novembris, anno quarto.
(Ex autographo Regesto Johannis papae XXII. anui IV. pag. 17b'. epist. 265. in Tabulariis
Vaticanis copiavit Dr. B. Dudik.)
•
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/dbe456d7-5b64-4c9e-b52b-e3e803d75c17/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success