Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXVHI. , S. 247
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXVHI. , S. 247

CCXXXVHI.
VIII. Idus Septembris 1323. J^los Johannes dei gratia Bohemie et Polonie rex ac Lucemburgensis comes notum facimus tenore presentium uniuersis: quod dilectis nobis ciuibus Olomucensibus uniuersis, quos nobis esse in fide et deuotione sinceros nouimus ab experto, ut de ipsis fide et deuotione grati fructus dulcedinem se gaudeant a nostra celsitudine reportasse, hanc gratiam facimus in perpetuum duraturam, statuentes firmiter et volentes, ut de cetero non de hospiciis ipso- rum, sed de areis tantum iuxta earum valorem, steuras et alias exactiones quascunque vel quecunque subsidia nobis soluant, aut soluere teneantur, nec ad dandum huiusmodi steuras. exactiones et subsidia, preter quam de areis ipsorum sicut premittitur, per aliquem compel- lantur. Volumus propterea, ut de his omnibus, que legata seu data sunt, aut dabuntur, siue legabuntur in posterum, pro remediis animarum dari debeat, in exactionibus quibuscunque. videlicet de qualibet marca tantum, quantum ciues predicti de unaquaque marca sua dare debent, et soliti sunt dare. Ceterum pro communi bono predictorum ciuium Olomucensium et omnium aliorum ciuium ciuitatum nostrarum Morauie expressius precipimus et strictius inhibemus ut nullus mercator uel alter quicunque existens de dictis ciuibus Morauie extra ipsas ciuitates pannos de ipra, de Gent, de Bruzle, vel alterius cuiuscunque speciei aut co- loris, preterquam griseos et Polonicales vendere vel ad vendendum inducere presumat. In cuius rei testimonium presentes literas fieri, et sigillo nostro maiori iussimus communiri. Datum Brune anno domini millesimo trecentesimo vicesimo tertio, octava idus Septembris.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXXXVHI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/deb0c8e6-b693-4583-950b-263853387cf7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success