Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXVI. , S. 211
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXVI. , S. 211


CLXXXVI.
^los Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, Lucemburgensis Comes, Mar- chieque Budissinensis Dominus, notum facimus inspectoribus presencium vniuersis, Quod ad deuotam et benignam supplicacionem, Illustris Domine Regine Domine Elizabeth, felicis recordacionis quondam Wenczesslai Boemie et Polonie Regis, Soceri et predecessoris nostri Karissimi Relicte Collacionem siue Juspatronatus Ecclesie parrochialis in Policzka omni Jure, ac Übertate, quibus ad nos, siue predecessores nostros, Reges Boemie specta- bant, considerantes, quod per eius donacionem nostrarum et ipsorum predecessorum nostro rum animarum remedium, siue memoriale perpetuum aliquod poterat procurari, de benignitatis nostre dementia damus et conferimus, in ipsamque omne Jus Collacionis, siue Jurispatro natus, predicte Ecclesie parrochialis in Policzka, nostro, heredum et Successorum nostrorum Regum Boemie nomine transfundimus et transferimus pleno Jure, Dantes ei ipsum Jus patronatus, siue Collacionem Ecclesie predicte, in vnam, ■ vel in plures personas aut ei vel eis conferendi, aut in alios pios vsus conuertendi perpetuo, plenam et liberam potestatem, Promittentes pro nobis heredibus et Successoribus nostris Regibus Boemie omnia et singula que ipsa Domina Regina de predicto Jurepatronatus siue Collacione predicte Ecclesie parrochialis in Policzka fecerit procurauerit, siue ordinauerit, gratum habere imperpetuum et firmum, necnon ea exnunc ratificantes, de consensus nostri plenitudine confirmamus, presentibus perpetuo valituris, In cuius rei testimonium presentes scribi et sigillis nostre Maiestatis fecimus communiri, Datum in Tust VII. Kalendas Julij, Anno Domini Millesimo Trecentesimo, vigesimo primo, Regnorum vero nostrorum anno vndecimo.
(Orig. membran. cum sigillo majori rupto in archivo monasterii „Aula S. Mari«ea apud C. R. Guberu. Bruuu; sub tit. A. n. b).
142
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/df1fdcd2-229b-4e16-badc-6d0eeed20da6/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success