Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDIX. , S. 385
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDIX. , S. 385

CDIX.
Hinco dei et apostolice sedis gracia Olomucensis Episcopus, Vniuersis Christi fidelibus, quibus presentes exhibite fuerint, salutem in domino sempiternam. Significauit nobis honorabilis et religiosus vir frater Bauarus abbas monasterij Brewnouiensis, Pragensis dyocesis, quod homines ville sue forensis dicte Rayhrad sepius propter crebras aquarum inundaciones aliaque varia impedimenta, monasterium dictum Rayhrad, nostre dyocesis, cuius idem abbas gubernator est et dominus, quod pro diuinis audiendis oflicijs vilicare tenentur, et ex debito, sicut soliti, visitare, vt vellent, ex causa predicta non possent, nec auderent, et per hoc ipsis non modicum inest periculum animarum, petens, vt ipsis super hoc ex officii nostri debito prouidere dignaremur. Nos vero saluti fidelium predictorum in quantum in nobis est, succurrere cupientes, et ad magnam predicti Abbatis instanciam, beniuole admittimus et concedimus, vt in villa predicta Rayhrad vnum fiat et construatur Oratorium in quo fidelibus Christi ibi concurrentibus et predictis hominibus, qui monasterium ipsum Rayhrad, ut premittitur, visitare non possunt, diuina agantur officia, et alia pro salute pre dictorum hominum, et aliorum fidelium salubna exerceantur opera in eodem. In cumulum amplioris gracie et ut saluti fidelium salubrius consulatur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in ipso oratorio missam deuote audierint seu suas pias elemosinas ad con- struccionem ipsius oratorii fuerint elargiti, Quadraginta dies Indulgencie de iniunctis sibi penitencijs misericorditer in domino relaxamus. Dantes in testimonium nostras literas super eo. Datum Prage anno domini M°.CCC°.XXL. III°. Idus Novembris.
(Orig. membran. cum sigillo conservato in archivo ejusdem monasterii.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/e6ce028f-89ef-461b-ab78-ae70a5b7a948/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success