Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XX. , S. 453
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XX. , S. 453


XX.
J^los Henricus de Lippa, summus regni Boemiae marscalcus, Ulricus de Leuchtemberg, purgravius Pragensis, Wocko de Crawar, Remundus de Leuchtemberg, Poto de Duba, Bernhardus de Cynnenhurg, Ingramus de Ungirsperg, Ulricus de Koldicz, Zbynko de Benessow et Theodericus de Spran notum facimus praesentium inspectoribus universis, quod pro strenuo viro Artlebo de Boschowitz, quem Ser1""" dominus noster D. Joannes Boemiae et Poloniae rex in suam resumpsit gratiam, sibique omnes excessus commissos hucusque per eum, gratiose remisit, restituit castrum Boschowitz et omnia alia bona sua, ita quod semper de cetero pacificus esse debeat et fidelis, et nihil contra dictum dominum nostrum regem, homines,vel terras suas facere aut aliquomodo attentare, ipsi domino nostro regi fide data promittimus, quodsi umquam intra quinquennium a data praesentium computandum dictus Artlebus contra ipsum dominum nostrum regem vel homines aut terras suas excesserit, debet se de hoc coram domino nostro rege vel capitaneo suo Moraviae jure terrae expurgare, et si se taliter expurgaverit, erit de hoc penitus absolutus. Si autem se expurgare et inno- centiam suam ostendere ac probare de his non poterit jure terrae, extunc hujusmodi com- missis excessibus juxta sententiam juris terrae satisfacere ac eos emendare tenebitur et debebit. Quodsi non faceret, statim ipse Artlebus cum persona sua et castro praedicto et omnibus bonis suis dicto domino nostro regi abjudicatus erit; de quibus ipse dominus noster rex facere poterit, quidquid suae placuerit voluntati; et nos propterea mille marcas argenti dicto domino nostro regi et camerae suae plenarie persolvemus et solvere tenebimur, qua- libet difficultate remota. Ad quod sponte ipsi domino nostro regi constituimus nos fidejussores et obligavimus in solidum per praesentes, excepto Wockone de Cravar, qui tantummodo pro centum marcis se in fidejussione hujusmodi obligavit. In cujus rei testimonium prae sentes literas tradimus, sigillorum nostrorum appensione munitas. Dat. Pragae IU. nonas Maii anno domini MCCCXHI.
(E Ms. Raudnic. pag. 394. seq. commuoicavit Dr. Fr. Palacky.)
384
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/e960e1a1-2d54-4521-80ee-dd9ef16803e9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success