Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDVIII. , S. 384
CDVIII.
i\os diuina miseracione Jenczo decanus, Sboro prepositus Magister Johannes archidiaconus, et capitulum Olomucense Notumfacimus vniuersis presencium literarum noticiam habituris, quod nobis cum diligencia recensentes vicarios dicte ecclesie longe diligentius curias seu allodia vicariarum suarum, quas obtinent excollere, et ea striccius aliisque viis et modis quibus potuerunt informare, si de medietate huiusmodi frugum elaboratarum disponere poterunt suis creditoribus vel eam pro suarum salute conuertere animarum. Proinde diligenti deliberacione et tractatu prehabitis ob hoc in nostro capitulo specialiter constituti eisdem vicariis, qui nunc sunt et eorum successoribus, quibuslibet, vt ipsi de medietate frugum in suis curiis seu allodiis ipsorum impensis et sollicitudine laboratarum cuiuscumque seminis fuerint pro animarum suarum remediis et eciam in solucionem suorum debitorum conuertere valeant tenore presencium literarum damus, concedimus et tribuimus plenariam facultatem. Quodque eorum successoribus reliqua medietate contentis in huiusmodi legatis seu dispositis nichil penitus competere valeat accionis. In cuius rei perpetuam memoriam presentes literas fieri et nostri appensione sigilli fecimus communiri. Datum in Olomucz anno domini Millesimo trecentesimo tricesimo, quarto Nonis Octobris.
(Ex Orig. in archivo capituli Olomucensis copiavit Ant. Boczek.)
315
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/f86d3081-7d47-4a88-99bd-22b116f2f721/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success