Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LXXXV. , S. 129
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LXXXV. , S. 129


LXXXV.
i^os Johannes, dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis .Comes. Notum facimus presencium inspectoribus vniuersis. Quod, quia felicis recordäcionis dominus Ottokarus, quondam Boemie Rex, predecessor noster, in prima fundacione Ciuitatis nostre Redisse villas, dictas Conouitz, Langcille et Minoguitz, ipsi Ciuitati adiunxit, que, postea ex quibusdam causis ammote, iterum per diue memorie dominum Wencezlaum, socerum et predecessorem nostrum karissimum, dicte Ciuitati et Ciuibus sunt adiuncte, Nos primam dictarum villarum addicionem per dominum Ottakarum, et secundam restitucionem per dominum Wencezlaum, predictos predecessores nostros factas racionabiliter ratas habentes et gratas, ipsis approbamus, et presentis scripti patrocinio confirmamus. Reseruatis tamen nobis et retentis ibidem curia nostra cum duabus araturis et famulis, villis residentibus in eisdem, hac eciam condicione adiecta, quod' dicti Ciues nostri, sicut prius fecerunt, propter adauccionem dictorum prouentuum centum Marcas argenti ad pondus Wyennense soluere in festo beati Martini nostre Camere annis singulis teneantur. Judex autem Ciuitatis ipsius, quicunque fuerit, homines tam predictarum trium villarum nostrarum, quam ville Welegrad . . Abbatis et Conuentus Monasterii Welegradensis, site circa ciuitatem ipsam, illam iudicandi babeat potestatem, que sibi per dictos predecessores nostros est concessa, et in eorum priuilegiis continetur. In quorum robur et testimonium presentes litteras fieri, et sigillis Maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Brunne. II°. Kalendas Marcii. Anno domini Millesimo Trecentesimo Quintodecimo. Regnorum vero nostrorum Anno Quinto.
(Ex Urig. cum siy. conservato in archivo ejusdem civitatis copiavit Ant. Boczek.)
LXXXVL
Johannes, Bohemic e rex, donat civibus Olomucensibus ad castrum ibidem pertinens thelo- neum ita, ut burggravio suo ex eodem quotannis octo marcas reprcesentent. Dt. Brunce,
IV. Kal. Martii. 1315.
3los Johannes Dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes Notum facimus vniuersis quod Ciuitatnm ac Ciuium Regni Nostri comodis et utilitatibus ampliandis, prout Regiam decet excellenciam et innale nobis benignitatis suadet Clemencia, benigni aspirantes. Ciuibus nostris Olomucensibus, Theloneum dicte ciuitatis quod ad castrum nostrum Olomucense pertinuit hactenus ut per hoc suam ac dicte Ciuitatis nostre utilitatem et com- modum ordinare possint, de liberalitate Regia conferimus et donamus, plenam eis harum serie concedentes auctoritatem, ut dictum theloneum alleuiare (sie) immutare ac diminuere, in toto valeant vel in parte. Hac tamen condicione adjecta quod iidem Ciues nostri, loco dicti thelonei Burgrauio nostro Olomucensi, et aliis qui dictum theloneum percipere consueuerunt hactenus, octo marcas pagameuli Morauici annis singulis in octaua Sancti Martini perpetuis
8*
60
temporibus representent, Quas cum eisdem assignare neglexerint, seu retardauerint, Burg- rauius noster Olomucensis, qui pro tempore fuerit, eosdem Ciues nostros in bonis suis licite absque nostra offensa impignorare poterit super eo. In cuius rei testimonium presentes literas fieri, et sigillis maiestalis nostre iussimus communiri. Datum Brunne IUI. Katendas Marcii. Anno Domini Millesimo Trecentesimo Quinto Decimo, Regnorum vero nostrorum Anno Quinto.
(Ex Orig. (M. I. 565.) ejusdem civitatis cum sigillo integro descripsit A. Bociek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/f92a88f9-a539-4b18-8119-2c588607b6ae/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success