Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXVII. , S. 427
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXVII. , S. 427

CDLXVII.
i^los soror Bohuslaua abbatissa. Ida priorissa totusque conuentus monasteri i Tu- schnowicensis ordinis Cistercien. Olomucen. diocesis ad vniuersorum notitiam presentibus cupimus peruenire, quod ob necessitates nostras multiplices et defectus, quibus cottidie opprimimur domum nostram sitam in ciuitate Brunnensi. sub monte sancti Petri honorabili viro domino Sworoni ecclesie Olomucensis preposito, qui eandem prius a nobis et monasterio nostro habuit et tenere debuit ad tempora yüe sue, nunc de nouo libere uendidimus et hereditarie pro decem marcis grossorum Pragens. Morauici ponderis et numeri, tenendam, possidendam et habendam omni iure et modo, sicut nos eam tenuimus, habuimus et posse- dimus a temporibus retroactis. Taliter etiam quod idem dominus prepositus in vita seu in morte de eadem domo ordinare seu disponere nostra bona voluntate possit et debeat, pro sue libito voluntatis. renunciantes quoad hec omnibus exceptionibus iuris uel facti per quam dicta emptio vel venditio possit aliqualiter retardari. In cuius rei testimonium et fidem pleniorem presentes sibi damus litteras nostri sigilli munimine communitas. Datum et actum in monasterio b. Virginis Porte celi in Thusnowicz . anno domini Millesimo CCC°.XXXIII°. quarto Kal. Nouembris.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDLXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/ffafedcf-9544-4939-8115-9af9ec4b2404/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success