Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 7, S. 70
Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 7, S. 70


In nomine domini amen. Otto, dei gratia dux Sla- uorum et Cassubie ac dominus in Stetyn, omnibus in pcrpetuum. Euanescunt cum tempore, que in tempore ordinantur, si non stabiliantur legitimis documentis et principum publicis instrumentis. Quocirca notum esse volumus nationibus presentibns et futuris, quod nos ob reuerentiam dei omnipotentis, necnon intemerate virginis Marie genitricis eiusdem, pro nostra predecessorumque nostrorum salute et ad petitionem domini prepositi, priorisse et conuentus sanctimonialium ecclesie sancte Marie virginis in Verchen villam dictam Mesegor in suis terminis de triginta mansis precariam et non de pluribus in perpetuum statuimus conferendam, ut ex hoc homines dicte ville sustentationem commodiorem poterint obtinere et ut ipsi eciam eo copiosius prepo- sito, priorisse et conuentui ecclesie prehabite suam an- nuam pensionem valeant ministrare. Ne autem super hoc facto aliquod dubium in posterum orialur, hanc paginam sigilli nostri impressione signatam predicte ecclesie in testimonium validum erogamus. Huius rei testes sunt: Reybernus de Wacholt, Hermannus de Osth et Arnoldus frater eiusdem, Heynricus Vos, ISerttillDUÖ iHoltjall, Gerardus de Zwerin, Heyn-
ricus Oldwici, Hermnnnus de Dewen, Conradus de Brocke, Johannes de Peniz, Albertus Luche, milites, et alii quam plurimi fidedigni. Datum Dymin, anno domini M°CCC°V°, ipso die Jacobi apostoli.
Urkundensammlung des Geschlechts Maltzahn, ed. Lisch, 1851 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaltzahn/d8eee11f-5601-4fa7-8499-db67ac315efe/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success