Urkundensammlung zur Geschichte des Ursprungs der Städte und der Einführung und Verbreitung deutscher Kolonisten und Rechte in Schlesien und der Ober- Lausitz, Nr. LXXII. , S. 416
Urkundensammlung zur Geschichte des Ursprungs der Städte und der Einführung und Verbreitung deutscher Kolonisten und Rechte in Schlesien und der Ober- Lausitz, Nr. LXXII. , S. 416


LXXII.
Heinrich, Herzog von Schlesien Glogau, verleihet das Erbgericht der Stadt Glogau dem
Vogte Lutolf.
25. Januar 1281.
Aus dem Originale des Stadt-Archivs zu Glogau. An grünseidenen Fäden hängt das grofse Siegel des Herzogs von weifsem Wachse *).
In nomine domini amen. Quoniam, que geruntur in tempore, uua cum tempore corruunt et labuntur, sapientum sanxit auetoritas, privilegia litterarum apieibus insigniri, ut sint rerum gestarum stabilium recordacio et munimen. Igitus nos, Henricus, dei gratia dux Slezie et dominus Glogovie, notum esse volumus universis, tarn presentibus quam futuris, presentem litteram inspecturis, Lutolfo, advocato nostro, contulisse judicium in Glogov, quod denariis suis comparavit, sibi et suis posteris, natis ac nascendis, et jus Wratizlaviense per omnia, sicut ipsa civitas est locata, dantes eidem Lutolfo tertium denarium de judieiis et duos currus liberos cum una navi per Odre meatum infra términos terre nostre. Insuper addieimus ei dimidietatem molendinorum libere, que super Odram una nobiscum comparavit vel potuerit comparare, volentes, ut ad ipsius Judicium pertineat stuba balnearis cum annuo censu de domo comniuni, in qua pécora maetantur, et tria macella carniumettresbancci pistorum cumsexcameris, in quibus panni sunt venales. Preterea omni anno in foro annuali reeipiet censum debitum de duabus cameris pannorura et de duabus apotecis institorum. Prorsus hec omnia supradieta prenotato Lutolfo et suis heredibus, natis ac nascendis, absque omni servicio seu solutione gravaminis, contulimus, titulo hereditario, libere et tranquille in perpetuum possidenda. In cujus rei memoriam presentem literam nostro sigillo feeimus insigniri, ut hec nostra donacio futuris temporibus perseveret inconeussa. Acta sunt hec in Glogov, in die conversionis sancti Pauli, anno domini millesimo ducentésimo octogésimo primo, hiis presentibus, quorum nomina subseeuntur, videlicet domino Nicolao scolastico et cancellario nostro,
') Gedruckt, nach einer sehr fehlerhaften, bis zur ünhrauchbarkeit entstellten Abschrift, in Worbs neuem Archive. I. S. 94.
Urkundenbuch. 397
comité Theoderico castellano Glogovie, comité Mrotscone de Wisenburc, comité Strediwoyo et fratre suo Derscone dictis Kobulaglova, Gebehardo palatino nostro dicto de Grabe, Jacobo Sagensconis prothonotario nostro. Datura per manus Nicolai notarii curie nostre ').
Urkunden Schlesien und Oberlausitz, ed. Tzschoppe, Stenzel, 1832 (Google data) LXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenSchlesienOberlausitz/679e778c-ae95-4f49-b839-ebe6fb5cac90/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success