Urkundensammlung der Vaterlaendischen Geschichte, Nr. CHI. , S. 147
Urkundensammlung der Vaterlaendischen Geschichte, Nr. CHI. , S. 147
CHI.
Шф einem $tfttotorioí=$8ef$eibe burfen bie Strenêbôfer ЗЯопфe on brei Шогeп ber borgen Äггфe greffe íefen. 1491, SKoi 25.
(F. 232, 2, No. 21.)
Nos fratres Tymotheus, Prior domus legismariae provinciae Saxoniae convisi- tator immeritus, et Gharwinus, ejusdem domus procurator, pronunc in convisitatorem assumptus, domum templi Mariae prope Lubeke, in qua in praesentiarum venerabilis pater dominus Georgius, ejusdem provinciae visitator principalis residet, ordinarie visi tantes recognoscimus per praesentes, sub actu visitationis per dictum venerabilem patrem quandam cedulam in majori Carthusia expeditam et certam commissionem nobis factam in forma, quae sequitur, esse praesentatam: Quia ecclesia parochialis contigua mona sterio nostro, scilicet muri ad murum, est a sede Apostolica nobis incorporata, in qua sunt quinque altaría, quorum tria sunt beneficiis et elemosynis dotata, ut aliqui de monachis, a Priore vel vicario deputandi, praedicta tria altaría possint officiare. Respon- sio patris Carthusiae in scriptis: Permittitur usque ad adventum visitatorum, quibus committitur cum potestate nostra, postquam viderint dispositionem loci. Nos vero praefati visitatores, attendentes propositum hujusmodi cedere in divini cultus augmentum, quodque etiam, ut sic justa petentibus, non sit denegandus consensus, dictam licentiam in forma, qua praemittitur, propter situs et loci conditionem a nobis consideratam et commissionem nobis factam, confirmamus perpetue et ratificamus: ita tarnen quod cele- braturi in exitu et reditu silentium non solvant cum adventantibus et extraneis personis, ne ordinis dissolutio inconsulte subsequatur. Super quo praesidentium conscientias one
136
ramus; quae si facta fuerit et saepius correcta et non emendata, extunc singulis visi— tatoribus, sequacibus nostris, reservamus authoritatem, dictam licentiam, prout ordinis decentia exegerit, amplius restringendi. Datum anno Christi millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, feria quarta festi Pentechostes, sub bina appensione sigilli domux nostrae, in evidens testimonium praemissorum.
Urkundensammlung Vaterlaendische Geschichte II, ed. Michelsen, 1839-1880 (Google data) CHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/VaterlaendischeGeschichteII/14d49713-175e-4633-8491-a6a0c02ad86d/charter>, accessed at 2025-01-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success