Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XXV. , S. 50
Frater s. dictus Abbas de Mulenbrunnen. Tenore pre sentium pateat universis, quod lis, que vertebatur inter Ab- batem et conventum de Brunnebach ex una parte et Comitem de Wertheim, Craftonem seniorem et Craftonem juniorem et villanos de Reicholsheim ex altera, super nemoribus Balkenstcin, Sumerliten et Riethelden nobis mediantibus per amicabiletu compositionem taliter est decisa, videlicet, quod predicti Abbas et conventus, Comes, milites et villani de communi consilio duos viros, qui vulgo dieuntur Heimburger, eligant de communi, qui omnibus silvis et terminis predicte silve presint seeundum jus commune ceterarum villarum et con- suetudinem rusticorum. De quorum licentia quolibet tem pore, quo ligna secanda sunt, tantum de lignis secandis sin- gulis assignetur, quantum singulorum bona exigunt et de- poseunt, ut qui de bonis minus habent, lignorum minus acci- piant, qui vero multum, multum eis debite conferatur. Sane
31
sciendum, quod nullus de cetero in communibus silvis nisi de communi consilio et consensu predictorum trat nun, mili- tum et villanorum novalia inovabit, et quod hactenus fecerunt, hi secundum juris exigentiam emendabunt. Preterea scien dum, quod quicunque de lignis a communitate interdictis in die sine communi licentia secare presumpserit, pro jure quod dicitur einunge quinque soli hall. dabit, de quibus soli- dis prefatis fratribus solidus, Comiti sol., Craftoni seniori sol., juniori sol., rusticis sol. conferetur. Qui vero de nocte secare presumpserit, decem solidos dabit, que predicto modo inter jam dictos fratres, (Comitem) milites et villanos equaliter dividentur. Ita sane ut de singulis solidis duo hallenses supradictis duobus viris pro suo officio conferantur. Iidem vero viri jurabunt, quod sine personarum acceptione -suum officium fideliter exequantur. Quodsi alteri parti in- juriam fecerint, ita quod perpessa injuria probari potuerit, illi destituentur et alii duo loco illorum de communi consilio assumantur. Denique sciendum, quod si predicti Comes, mi lites et villani predictam compositionem attentaverint, com muni proposito violari, Abbas et conventum jus suum in an- tedictis nemoribus sicut in judicio domini Pape obtinuerunt, plenarie prosequentur, Comes vero, milites et villani jus suum similiter exequentur. Ad hujus rei firmitatem cartulam hanc scribi et tam meo quam Abbatis et Comitis sigillis fecimus communiri. Testes sunt: Boppo ßius Comitis. Wippertus de Amerbach. Albertus de Gamburc. Henricus et Heroldus fratres de Gamburc. Henricus de Rettenkeim. Ortliebus et Heroldus fratres ejus. Henricus de Windesbach. Richardus et Crafto fratres de Schonevelt et alii quam plures. Actum anno Do mini millesimo ducentesimo trigesimo septimo.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/26ec50fd-d5df-4535-a396-c88d5f68545d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success