Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XVIII. , S. 42
Quoniam acta presentium ne oblivione aboleantur, aut litibus prestent materiam, scriptis memorie solent commen- dari posterorum: nos quoque ad oblivionis emendationem, aut litis, si qua, quod absit, orta fuerit, decisionem, presentem chartulam conscribere voluimus, in qua tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quia Boppo Comes de Wertheim universam exactionem quam ratione advocatie debite sive in- debite in totali vineto nostro Hohiberc sito, sibi usurpaverat abdicavit et nulli successorum aut heredum suorum de cetero
25
\
\
in perpetuum requirenUam, Holzkirchensi ecclesie pro remedio anime sue recognovit, pia etiam hac conditione intercedente, quatinus patris sui Boponis et matris sue Cunegundes, nee non sui et conjugis sue Mechtiläis, in nostra ecclesia non solum anniversdria, verum etiam continua perpetuetur memoria, quod nulli emulorum ecclesie uostre aut nunc uti imposterum convellere liceat, hoc etiam predictus comes pro beatitudine sua ordinavit, ut presens inscriptio authenticis sigillis vide- licet: Abbatis Fuldensis, majoris ecclesie Wirziburgensis, Stillantis - Petre prepositi, ipsius quoque Comitis roboretur, ipsius etiam facti testes idonei subscribantur, isti:
Gerlacus ecclesie ejusdem Prepositus. Cunradus decanus. Henricus custos. Heroldus. Hildebrandus. Hertuvigius. Suibodo. Folkoldus. Gerlacus. Diemo. Sibodo.
Dietmarus Stillantis - Petre prepositus. Albertus suus con- canonicus. Rudolphus decanus de Cimmere. Conradus pa- rochianus de Utingen. Conradus de Ussencheim. Heinricus de Tutinbrunnen. Burchardus de Fokenrode. Henricus de Cante- bona. Wiggerus de Helbinstat. Helwigus advocatus et Diemo tilius suus.
Acta sunt hec a. D. MCCXII. sub abbate Herinico Fuldensis ecclesie. Otto Wirceburgensis ecclesie episcopo. Gerlaco ecclesie nostre Preposito, feliciter, amen.
[J. F. Schannat dioecesis Fuldensis p. 269 sq.]
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/39d083a9-bdd4-4a9b-96ad-bf7ca3d9ba16/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success