Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. CLXXIX. , S. 308
Nicolaus, episcopus servus servorum Dei. Venerabiii fratri archi - episcopo Moguntinensi salutem et apostolicam benedictionem. Querelam dilectorum filiorum abbatis & con- ventus monasterii in Brumbach, Cisterciensis ordinis, Herbi- polensis dioecesis accepimus continentem, quod venerabilis frater noster Godofridus episcopus Herbipolensis, nobilis noster Joannes comes de Wertheim et quidam alii clerici et laici etiam nobiles predicte et Moguntinensis dioecesis que- dam, terras, possessiones, villas et alia immobilia in dioece- sibus predictis consistentia mobiliaque bona, fructus, redditus, proventus, pecuniarum summas et res alias ad prefatum mo- nasterium spectantia detinent indebite occupata, illaque eis- dem abbati et conventui dare et assignare contra justiciam hactenus rccusarunt et recusant in animarum suarum pericu- lum et ipsorum abbatis et conventus et monasterii non modicum prejudicium atque damnum. Quare pro parte abbatis et con ventus eorundem nobis fuit humiliter supplicatum, ut provi- dere ipsis super hoc providentia paterna curaremus. Quo- circa fraternitati tue, cum abbas et conventus predicti, sicut asserunt, potentiam nobilium, ac clericorum et laicorum pre- dictorum de dicta dioecesi Herbipolensi existentium merito pcrhorrcscentes, eos infra civitatem, seu ipsam dioecesin Herbipolensem nequeant convenire secure, per apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis, qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione remota, decernas, faciens, quod decreveris, ab episcopo auc- toritate nostra, ab aliis vero predictis per censuram eccle- siasticam firmiter observan, proviso, ne in terras dictorum nobilium auctoritate presentium interdicti sententiam proferas, nisi super hoc a nobis mandatum receperis speciale. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore sub- traxerint, censura simili appellatione cessante, compellas, veritati testimonium perhibere. Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesime-, quadringente- simo, quinquagesimo quarto. Octav. id. Augusti pontifi cals nostri anno octavo.
277
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/3e8191cf-205e-4ecf-8c27-cc544737a7c6/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success