Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XVI. , S. 41
Noverint universi, quod ego Boppo, Comes de Wert heim, omnia bona mea in Törlesberg sita, excepto solo pre- diolo meo, Brunnbacensi Ecclesie contradidi. Et quia jure subjacebant Domino nostro Würtzburgensi episcopo, resig nare et ad ecclesiam jus possessionis transferre fideliter promisi. Quod si ante hujus facti consumationem vita dis- cessero, quod filius meus hoc promissum exequatur, quatuor ministeriales mei ex persona nostri fidem promisserunt, scili cet Albertus Dapifer. Franco de Thiwenburgnen. Conradus Villicus. Ulricus de Altersheim. Quidquid etiam memorata ecclesia erga homines meos in eadem villa comparavit, fir- mum esse et inconvertibile statui. Acta sunt hec anno ab incarnationc Domini millesimo ducentesimo primo.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/b5b1598a-595f-4ac7-b5f2-9b90c632437e/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success