Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. CCXXVI. , S. 392
S. D. Ne videar vestti non memor esse, generose et observande domine cognate, volui has breves literas ad vos scribere, et significare me de meo in vos studio et amore nihil remittere, sed hoc semper in animo meo cogitare, quod aliquando velim pro summis vestris in me beneficiis, quan- tum in me erit, summam quoque gratiam referre. übt loco- rum nunc sim, aut quid agam, aut valeam, scio vobis per literas charissimae matris meae jam dudum indicatum. Aestate superioii fui Wittenbergae et audivi doclorem Lutherum pu blice praelcgentem in scholis et concionantem: item et Philip— pum Melanchtonem et alios doctos viros, porro per hanc pro.ximamh yemem fui Lipsiae et egi in aedibus Joachimi Ca- merarii cruditi hominis, apud quem etiam jam hoc tempore vivo et bene me habeo, valeo ex animi sententia, quantum- que possum in meis coeptis studiis strcnue pergo, puto au- tem futurum, ut post unum aut alterum mensem ex vestra atque etiam matris meae sententia iterum domum revocabor, tum latius vobiscum de omnibus rebus coram. Hie rerum novarum nihil est, quod non puto vobis esse notum et ego ea quac vulgo feruntur, cum tam sint incerta, ad me hoc tem pore nihil pertinere arbitror. Benc valeat vestra humanit.is, obersande domine cognate. Oro etiam, ut vestram charissi- mam conjugem, meam amantissimam affmem, diligenter cum omni sua familia salutare velitis. Precor etiam simul vobis omnibus annum foelicissimum.
Lipsiae pridie cal. Febr. 1545.
Michael comes a Werthaim.
Vidi dem Original auf der k. i'iflVntl. Bihlioth. in Stnngardt ahgrdr. b. Krieg von Ilochfclden Gesch d. Grafen y. Eberstcin. Urkundenb. S. 480. n. M.tll.
357
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) CCXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/b6a29cc6-5397-46ce-9fa2-87c580dcdfa8/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success