Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 23, S. 284
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 23, S. 284


XXIII.
C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente clementia rex. Si enim libera- litatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus et necessitates ecclesiasticas nostro subleuemus iuuamine atque regali tuemur munimine, id nobis ad aeternam uitam felici||ter optinendam profuturum li quido credimus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum industria praesentium scilicet et futuro- rum, qualiter nos ob amorem Dei et remissionem peccatorum nostrorum, atque pro remedio animarum antecessorum nostrorum augustissimorum Imperatorum, ad monasterium quod dicitur Heriuurt, quod est constructum in honore sanctae Mariae semper uirginis, situm in ducatu saxonico, ubi praesentis tempori- bus Hadeuui abbatissa et rectrix esse uidetur, quasdam res proprietatis nostrae in pagis Dreini et Boro- ctra cognominantibus, et in comitatibus Burchardi et Uuarini coniacentes, id est casas dominicatas duas cum territorio dominicali, unam scilicet in Seliheim et alteram in Stocheim, nec non et mansos triginta pertinentes ad loca praenominata, et quicquid dici aut nominare potest, quae ad praedicta loca iure per- tinere noscuntur, cum familiis sexaginta, quae lingua eorum lazi dicuntur, totum et integrum per hanc nostram auctoritatem ad memoratum monasterium perpetualiter in proprium tenendum concessimus, et de iure nostro in ius et dominationem eiusdem monasterii transfundimus et condonamus, ea scilicet ratione,
858 — 85 9. 19
ut perpetuo sanctis monialibus ibidem Domino iugiter famulantibus in cibariis et uictualibus reliquisque usibus earum per futura tempora Christo propitio consistant, et in benefitio res ipse nulli concedantur, sed solummodo absolute ad mensam eorum iugiter deseruiant, et nullus successor noster hanc auctorita- tem largitionis nostrae aliter immutare possit, neque ullus publicus iudex aut aliqua iudiciaria potestas aliquam molestiam aut contrarietatem in his rebus illis facere praesumat, sed liceat ipsis res suas libere et absolute, Domino adiuuante et nostra munitione tuente possidere, omni iudiciaria remota potestate. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per futura tempora firmior habeatur et a fidelibus nostris melius con- seruetur ueriusque credatur, subter eam manu propria nostra firmauimus et impressione anuli nostri ad signari iussimus.
C. Signum (L. M.) Hludouuici serenissimi regis. Hadebertus subdiaconus ad uicem Uuitgarii cancellarii recognoui et (L. S. R.)
Data Id. Junias, anno Christo propitio XXVI. Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnante, Indictione VI. Actum in uilla Franconouurt palatio regio, in Dei nomine feliciter. AmeN.
Die Schrift der Urkunde lässt keinen Verdacht gegen die Aechtheit und Originalität derselben zu; das Sieget aber ist nicht mehr das ursprüngliche und gehört einer ganz andern Person an. Es ist kreisförmig, sehr dick, mit starken Pergamentriemen an die Charte geheftet, und zeigt ein vorwärts sehendes Brustbild mit unbedecktem Kopfe; von der Umschrift ist mit Sicherheit nur zu lesen: . . dolfus Di. Gra .... Den vorhandenen Spuren nach, inuss früher ein anderes Siegel der Urkunde aufgedruckt gewesen sein, dessen Verlust duren das gegenwärtige willkürlich ersetzt worden ist.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/09f4f177-db7f-4c72-96f0-913b0f7a4307/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success