useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 88
Signature: 88

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 88, S. 339
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 88, S. 339

    Graphics: 
    x

    XCI.

    Aus dein Kopialbuche des Domstifts zu Paderborn.*)

    In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus Dei gracia Romanorum Imperator augustus. Diuinae pietatis clemencia quae nos ad culmen Imperialis maiestatis perduxit, ad hoc uoluit regnare, ut aecclesiarum ordini firmando atque corroborando subueniamus, hiis autem maxime locis, quae ab ante- cessoribus nostris regibus uel imperatoribus fundata, sed iam peccatis exigentibus pene uidebantur annul- lata. Qua propter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ác futurorum industriae notum esse uolumus, qualiter nos diuini amoris instinetu, pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, nec non et tercii Ottonis bonae memoriae imperatoris, dilectaeque coniugis nostrae Cunigundae imperatricis augustac interuentu, atque Meginuuerc sanctae Padrebronnensis aecclesiae uenerabilis episcopi rogatu, sibi sanetaeque suae aecclesiae a Karolo magno imperatore olim fundatae, nostris uero temporibus in- cendium passae, in honore enim sanctae Dei genitricis semperque uirginis Mariae et sancti Kiliani martiris Liboriique confessons dedicatae, Comitatum quem Hahold comes dum uixit tenuit, situm scilicet in locis Hauerga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treueresga, Langaneka, Erpesfeld, Silbike, Matfelt, Nihterga, Sinatfelt, Balleuan prope Spriada, Bambiki, Gession, Seuuardeshuson, cum omni legalitate in proprium coucedimus atque largimur per hanc nostram imperialem paginam, eo uidelicet racionis tenore, ut pre- fatus episcopus Meginuuerc suique successores prescriptae aecclesiae presidentes dehinc liberam habeant potestatem de eodem comitatu eiusque utilitatibus quicquid eis placuerit faciendi ad eorum tamen utilita tem aecclesiae, Omnium uidelicet inquietudine remota. Et ut haec nostrae tradicionis seu confirmacionis

    *) Von dem Originale sind nur noch Bruchstücke übrig. Cod. dipl. hist. Weslfal.

    74 1016 — 101 7.

    auctoritas stabilis et inconcussa omni habeatur tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria firmare curauimus et sigillo nostro insignire iussimus.

    Signum domni Heinrici Imperatoris angusti (L. M.)

    Guntherius cancellarius uice Erkinbaldi archicapellani recognoui.

    Data XVIIIl. Kal. Febr. Indict. XIII. Anno dominicae incarnationis Millesimo XVI. anno uero domni Heinrici secundi regnantis XIII. Imperii II.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.