Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 63, S. 316
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 63, S. 316


LXV.
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia imperator augustus. Omni bus christianae fidei religiosis cultoribus ac regiae et imperialis excellentiae magnitudi||nem fide debita
*) Wohl richtiger latís.
9 8 0. 5l
iure honorantibus astantibus et futuris adhibiti scripti per subiectionem pateat, qualiter nos et fidelem nostrum Liudolfum uidelicet Corbeiensis ecclesiç abbatem condecuit quoddam concambium de praediis nostris ob locorum oportunitatem inter nos facere. Dedit igitur praefatus Liudolfus venerabilis abbas ex ratione suae abbatiae per manum aduocati sui LiudoIG duas marcas Meginrichesdorf et Mimilevu dictas, in pago Hassegovue et in comitatu Sigefridi comitis sitas cum omnibus rebus illuc rite pertinentibus, in mancipiis utriusque sexus, aedificiis, areis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, cunctisque aliis appendiciis que dici possunt, nobis ob nostiam petitionem firmiter in proprium atque ad integrum a suo iure et eccle- siae suae, quod voto placeat nostro inde agendum, redegit. E contra autem in recompensatione huius traditionis abbati praedicto et ecclesie sibi commisse de portione nostrae proprietatis per manum aduocati nostri Liutgeri dedimus quicquid visi sumus habere in uillis Budineveldon, Brungeringhuson, Lellibechi, Rehon, Curbechi, et in Halegehuson dictis in pago Nihtherse et in comitatu Asichonis comitis sitis cum omnibus vtensilibus illuc iure aspicientibus, in mancipiis vtriusque sexus, aedificiis, areis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, aquis, cunctisque aliis pertinentiis que dici adhuc aliquomodo aut nominari possunt, atque hoc a nostro iure in ecclesiae superius dictae et abbatis antefati Liudolfi successorumque illius pote- statem perpetualiter ibi standum omnino redegimus, et imperiali dominatione ad integrum tradidimus, sed quia praescriptus abbas nostrae votum petitionis scquendo hanc mutuo inter nos factam commutationem comprobauit, id propter suam dilectionem adiecimus, vt ipse suique successores in prefatis deinceps locis quietem habeant, atque ut nullus comes vel iudiciaria persona hanc tranquillitatem uiolare presumat hoc nostri imperii precepto firmiter interdicimus. Ut autem huius concambii vtrimque facti traditio per futura dehinc tempora stabilior habeatur, hoc nostrae dominationis praeceptum inde conscriptum sigilli nostri in- pressione signare iussimus manuque propria vt infra uidetur corroborauimus.
Signum domni Ottonis inuictissimi (L. M.) imperatoris augusti.
Hildiboldus episcopus et cancellarius ad uicem Uuilligisi archicapellani recognoui.
Data XVII. Kal. Oct. Anno dominicç incarnationis DCCCCLXXX. indictione VII. Anno uero regni secundi Ottonis XX. Imperii autem XIII. Actum Vualahuson feliciter amen.
Das durch Beschädigung der Charte verdorbene Monogramm ist dasselbe wie in der Urkunde fur Herford voп eben diesem Jahre. — Von dem aufgedruckten grossen Siegel ist nur ein Bruchstück übrig.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 63, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/0d772c12-2e77-4818-b382-ce13e1994f16/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success