Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 45, S. 306
XLV.
In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. ARNOLFVS diuina prouidente clementia Imperator augu- stus. Episcopis, abbatibus, comitibus, uicariis, omnibusque in sublimitate positis et natu maioribus in Saxoniae partibus constitutis, In Christo saluatore pacem et utriusque uitae felicitatem cum salute perenni. Notum itaque generalitati vestre fieri uolumus, quia serenitatis nostrç auribus innotuit, quod sint inter uos qui militiam coenobii quod uoeatur noua Corbeia, id est vassallos eiusdem abbatis plus iusto in hostem ire compellant, cum hoc auctoritate diuorum antecessorum nostrorum ipsi loco suisque concessum atque indultum clara luce dinoscatur. Quod et nos morem sequentes priorum, non minori deuotionis sollertia eidem sacrosaneto loco et rectoribus eius cum omnibus regimini illorum subactis, Domino propitiante, fine- tenus confirmare studeimus. Quapropter uniuersitati uestrae expresse mandamus et modis omnibus prorsus interdieimus, ne quisquam ex uobis ipsos milites quoquo modo iniqua districtione seu in expeditionem aut ullam exactionem huiusmodi uiolenter reddere aut facere coartari praesumat, sed liceat praefati monasterii abbati secure cum omnibus curae illius subiugatis degere, et sicut ab antecessoribus nostris sibi suisque interius exteriusque concessum scriptoque roboratam constat, sine alieuius maioris minorisue ordinis personai' offendiculo frui perpetimque potiri in gloriam et laudem Dei.
Von dem aufgedruckten Siegel ist nur ein Bruchstück übrig, auf welchem das Brustbild des Kaisers noch zu sehen, und zwar von den früheren Siegeln verschieden. _
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 45, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/14e2c941-1a32-4f29-b9a9-eaa3270d0b73/charter>, accessed at 2024-11-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success