Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 100, S. 347
CIIIb.
Aus Kindlingers Handschriften-Sammlung, Bd. 12. u. 19.
In nomine Sanctae Trinitatis. Sigifridus Dei gratia Episcopus. Gratia et pax a Deo patre et a Do mino Jesu Christo et a Spirítu Sancto paraclito omnibus qui parati sunt testimonium perhibere ueritati et non erubescunt ueritatem quando fuerint interrogati. Domnus Sigifridus tercius et decimus a sancto Liud- gero Mimigardeuordensis ciuitatis episcopus, primum in contemplatiua uita sub nomine abbatis profectus, postea ad gubernationem actiue presul a Deo electus, cum magnum studium haberct totius Dei famulami- nis, inuenit in parochia sua quandam matronam genere et moribus claram, diuiciis et possessione latissi- mam, Reinmod appellatam, cum unica filia Vrederuna, cuius tam magna uoluntas fuit nouas basilicas con- struendi, sicut episcopo consecrandi, cuius consilio atque permissu septem elaborauit monasteria in locis
,Cod. dipt. hist. Westfal. 11
82 1022 — 102 3.
quibus permaxime erant necessaria. Vnum in loco qui dicitur Farlari. alterum in Oppenhulisa. tercium in Buntlagi. quartum in Curithi. quintum in Ihtari. sextum in Honthorpa. septimum in Vnkingthorpa. Haec septem loca nobiliter consummata, aris et reliquiis Sanctorum ornata et caeteris suffulta quibus indigent sacerdotes, cum magna laude et deuotione unumquodque in suo tempore predictus dedicauit antistes, qui nolens se tam boni operis expertem esse, de domibus et uillis adiacentibus quod sibi uidebatur ad unam- quamque deputauit ecclesiam, ut esset locus idoneus uisitare infirmos, sepelire mortuos, et illa implere quae ad Dei seruitutem et ad fidelis populi tam uiui quam defuncti pertinent salutem. Si quis ex nostris successoribus surrexerit et hanc conscríptionem instigante diabolo dissipare presumpserit, sciat se episco- pali banno in die iudicii obligatum et obstrictum, si quicquam euacuauerit quod bic habetur scriptum. Ideo ne periculum faciat animae suae, sit ei baec charta pro testimonio Sancti Pauli apostoli patroni nostri impressa sigillo, nec dubitet quod si spernit episcopum, spernit apostolum, si spernit apostolum, spernit filium Dei unigenitum, qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps Regum terrae, cui honor, gloria et imperium in saecula saeculorum. Hae sunt uillae quae tradente episcopo Sigifrido ad Farlari pertinebunt ad ecclesiam ibi constitutam. De Billarbeki. Gardiuelt. Vuesthelnon. De his uillis XXX. domus. De Cosuclda. Hamim. Mottonhem. Gaplon. Suthuuick. Hembruggion. Hildiuuordinghuson. Quin quaginta et quatuor domos. Ostaruuik omnis. Farlari usque ad domum Geliconis in Kurtbeki. Bardarnaras- uuick. Holtuuik. Liudbeki. Bermothem. Segmeri. Septuaginta et quatuor domus de Gascheri. Burion uiginti et quatuor domus. Hae uillae ad Hoentorp pertinebunt. Wersethorp. Aldenthorp. Hoenthorp tota. Blasheri. Hauokhurst. Weppenthorp. Hae pertinebunt ad Buntlagi. Vflenhem. Sueduuinkila. Harhem. Suthreni. Waathhalhem. Landrikashem. Honhurst. Stokhem. Buntlagi. Oldenhreni. tres domos in foresto. Hae uillae pertinebunt ad Ihtari. De ecclesia Wernon. ipsa curtis Ihtari et uilla Simanningtharp. Lasingi. Westhornon. Wigeringthorp. De his uillis uiginti et septem domus. De ecclesia Ihtari quae Suthkirike uocatur undecim domus de uilla Ledscipi in qua sedent Gelo, Woldahre et Aneke. De Northkirken. Ihtari. Hathouuorkingthorp. Hildingthorp. et omnis Pikenbrok. De his uillis uiginti quinque domus. De ecclesia Ascasbergh. Westeringen et Ostariugen et tres curtes et una domus Razonis et Garikingthorp. De his uillis uiginti quatuor domus. Westsmithikingthorp. Paringthorp dimidia. Ad Vnkingthorp pertinebit quicquid trans Lippiam fluuium est ex integro. Ad Curithi pertinebit Vbbenbergh omnis. Curithi ex integro. duo Sandonthorp. Sprakenlo. Hemmonheim. Getillingthorp. duo Galmeri. Friglesthorp. Bettisthorp. Lertgriki. Leg- setin. Hae sunt uillae quae ad Oppenhulisa pertinebunt. Omnis Alfstedi. Papingthorp. Fronothorp. Brc- denbeki. Holtebures. Gerlinkingthorp. Frilingthorp. Hanguni tota. Werithon. Appenhulis. Haec sunt nomina testium qui his interfuerunt et haec audierunt. Odo prepositus. Werni uicedominus. De kappalanis. Hatto. Grothuuerk. Hripo. Yko. Benno. Walh. Gerfrid. Radlef. Guncilin. De laicis. Godefrid. Heriman frater eius. Lefgard. Item Godefrid ct Heriman fratres. Ezo. Berto. Geto. Scripturam istam iubente episcopo Godescal- cus decanus dictauit, Adalhard diaconus scripsit, ipse domnus episcopus nomine et effigie sancti Pauli signauit, signatam domnae Reinmod ct eius ftliae tradidit et secundo ac tercio diuinae authoritatis malleo solidauit.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/151d7199-3f35-4cf5-8409-3136d1e0c117/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success