Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 82, S. 329
LXXXIV.
Aus dem jüngeren Kopialbuche des Domstifis zu Paderborn.
In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus. Quoniam diuinae dispositionis prouidentia nos ad regendum tocius reipublicae monarchiam apo stolica benedictionc prouexit, ante omnia autem hoc laborare debemus, ut qui coronam terreni imperii concessit, post emensum huius uitae spacium ea etiam coronan permittat, quae non auferatur in aeternum. Quod potissimum fieri decernimus, si loca ecclesiasticis obsequiis depufata nostra auctoritate corroborentur, ut omni exteriore inquietudine remota in tranquilitate permaneant, quatinus eorum precibus adiuuemur, qui ibi die noctuque orationibus in Dei seruicio uacare debentur, et quod per nos, utputo consciencia trepidi, querere non presumimus, sanctae Pei ecclesiae seruientium pia intercessione impetremus. Qua- propter uniucrsitati fidelium nostrorum patere uolumus, qualiter Megenuuercus Paterbrunnensis ecclesiae uenerabilis Episcopus, pro ecclesiastica utilitate arduum laborem aggressus, nobiscum limina beatorum apostolorum Petri et Pauli pia intentione quesiuit, deuote supplicaturus, ut ecclesia cui ipse pastorali cura presidet, in primis apostolica, deinde nostra imperiali auctoritate corroboretur, pro eo maxime, quia, quando ecclesia fuit concremata, omnia eiusdem ecclesiae precepta atque priuilegia incendio perierunt. Cuius peticioni, quia rationabilis uidetur, gratuito adsentientes, quicquid eadem ecclesia per iusticiam ob- tinere debet antecessorum nostrorum uel nostra oblatione, ceterisque lidelibus ibi collatum in rebus, terri toriis, uel in comitatibus ac districtu, uel quibuscumque utensilibus, ac quicquid ipse Episcopus predictus Megenuuercus de sua hereditate ibi contulit, uel aliunde per commutationcm aut precariam legaliter ad- qubiuit, denuo stabili dono concedimus et imperiali auctoritate confirmamus. Si quis autem nostrae con- firmationis edictum ulterius aliqua presumptione infringete temptauerit, Centum librarum auri ad nostrum pondus compositione multetur, ac dimidium camerae nostrae persoluat, reliquum uero eidem ecclesiae, quam temerarie inquietare presumpsit. Et ut haec conlirmatio per successiones temporum stabilis et in-
s) Anstatt der Stelle omniumque — regni, hat die 2. Ausf.: et inrohimitate uitae nostrae utriusque presentis uidelicet ct
futurae, coniugisque nostrae dilectissimae, nec minus pro stabilitate regni, 6) Anstatt dimid. — partem, heisst es: L. reg. cam. et L. 7) Die 2. Ausf. schiebt ein: et inconuulsa
e) Von hier an ist in der zweiten Ausf. der übrige Theil des Tezles, nebst Monogramm, Datum und Siegel verloren gegangen. Das übrige, nebst der ganzen Datums-Formel, ist weggerissen. — Eine dritte, über dieselbe Schenkung von Heinrich als Kaiser ausgefertigte Urkunde, die am meisten mit der zweiten Ausfertigung übereinstimmt, wird weiter unten vorkommen.
Ci 1014 — 1015.
conuulsa permaneat, banc imperialis precepti paginam inde conscribi ac manu propria confirmantes Sigillo nostro iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici serenissimi et inuictissimi Imperatoris. (L. M.) Guntcrhts CanceUarius uice Ercanbaldi Archicapellani recognoui.
Data Indictione XI. anno dominicae Incarnationis M. XIIII. anno ucro domni Heinrici secundi regnan- tis XII. Imperii uero I. Actum Papiae feliciter Amen.
LXXXV. *)
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus. Necesse est uteum res bona agitur, prius eius ... |I ...**) in corde uincatur. Ne si a ra dice misere intentionis prodeat, amaros nequiciae fructus producat. Ea propter non surdi auditores euan- gelicae Marthae, cuius more Meinuucrcus episcopus nobis frequenti ministerio satagit deseruire, ob intur- uentum Cunigundae imperatricis augustae contectalis uidelicet nostrae, nec non Euerhardi sanctae Baben- bergensis sedis episcopi, sed et Egilberti Frisingensis ccclesiç pontificis, sacrosanctae Patherbrunnensi eccle- siae in honore S. Mariae mundi dominae sanctique Kyliani martyris atque Lyborii confessoris Domini con- secratae, curtem Honstede dictam cum omnibus pertinentiis, terris uidelicet cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, molendinis, piscationibus, aquis aquarumue decursibus, quibus scilicet archiepiscopus Onvvan cam possedit nobisque legaliter tradidit, in pago Rittiga, in comitatu Bernhardi comitis, perpetuo iure possideudam tradidimus. Et ut haec nostrae imperialis traditionis auctoritas firma et inconuulsa per maneat, sigilli nostri impressione hanc paginam manu propria corroborando supter bullari iussimus.
Signum domni Heinrici (L. M.) imperatoris inuictissimi. Gunterius cancellarius uice Erchanbaldi archicapellani notaui.
Data XVIII. Kal. Febr. Anno dominicae incarnationis Mill. XV. Indictione XIII. Anno autem domni Heinrici secundi regnantis XIII. Imperii uero primo. Actum Mulinhusen feliciter AMEN.
Das Siegel war mit einer rotheп Schnur, vöп welcher noch ein Ueberrcst vorhanden ist, angehängt, also wahrschein lich ein Mutallsiegel.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/24c38809-0396-467d-afe9-3df86c24ed46/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success