Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 5, S. 272
V.
Aus dem ältesten Kopialbuche des Stifts Corvey.
In nomine Domini Dei ac saluatoris nostri Jhesu Christi. Hludouuicus diuina ordinante prouidentia Imperator augustus. Neminem fidelium nostrorum dubitare credimus, quam magnum quondam domnus et genitor noster Karolus christianissimus Imperator cum Saxonibus subiit laborem, ut eos ad cognitionem uerae fidei adduceret, quod et diuina cooperante gratia sicut optauit effecit. Nos uero in eius solio superni numinis dono sublimati, Cuidam uenerabili uiro Adalhardo seni abbati ex monasterio cuius uocabulum est Corbegia, in eadem prouincia Saxonia, ob mercedis nostrae augmentum, monasterium construere iussimus, et ad idem cenobium dedicandum ex sacro palacio a capella nostra misimus uenerabiles ac sacrosanetas reliquias beati Stephani prothomartiris, quod est constructum super Vuisera in uilla regia in loco nuncu pate dudum Huexori. Ac quia auetore Deo praedictus diuae memoriae domnus et genitor noster in eadem gente primum christianae religionis fidem confirmauit, ita et nos ad augmentandum solidandumque eiusdem lidei uigorem, primum monachicae religionis ordinem illic seruandum tenendumque constituimus, quod ita, opitulante omnipotentis gratia, ad effectum rei peruenit, et praedictum monasterium *) ideo Corbegia nomen impositum est, eo quod de antiquo quodam monasterio Corbegia praedicto Adalhardo abbati seni, cui hanc curam commisimus, adsumpto secum germano suo Vuidone cum ceteris quantis et quibus oportebat mo- nachis, infra eandem prouinciam locum aptum et congruum eligerent, atque ibi prout oportunius potuissent praefatum monasterium stabilirent atque construerent. ldcirco placuit excellentiac nostrae, ut praedictam uillam quae dicitur Huesori cum omnibus tinibus uel terminis suis et cum terris, siluis, aquis aquarumue decursibus, cum omnibus adiacentiis et appendieiis suis ad idem monasterium per hanc auetoritatem iure perpetuo conferre et de nostro iure in Jus et dominationem praedicti monasterii praesentialiter tradere, Nec non et res seu possessiones quae a Deum timentibus uel Deum diligentibus Saxonibus infra ipsam Saxoniam ad hoc opus inchoandum uel adiutorium praestandum conlatae sunt, per hanc auetoritatem confirmare, etiam et res quae ad Corbegiam antiquiorem traditae fuerant infra ipsos supradictae Saxoniae fines, in terris, siluis, campis, pratis, pasci.K aquis aquarumue decursibus, propriis uel communibus domibus ac aedifieiis uel prius habitis uel postea constructis, maneipiis quoque diuersi generis uel condicionis, mobilibus et immobilibus, datum uel traditum fuit, cum omni integritate ad praedictum monasterium, una cum consensu praefati abbatis uel congrega-
•) Ohne Zweifel war dieser Stelle die bei der vor. Urk. bemerkte und in dieselbe irrthümlich eingeschlichene Correctur zugedacht.
823 — 8 2 6. 7
tionis eius celebri donatione contulimus, et perpetuo monachis ibidem Deo militantibus ad possidendum fruendumque concessimus atque confirmauimus. Ideo autem ita fieri debere rationabile iudicauimus, ut quia constabat praedictum locum ex monasterii priorts Corbegiae monachis constructum esse, et quia in omni loco uni domino seruitur, uni regi militatur, dignum erat ut possessiones illae eorundem monacho- rum obsequiis deputarentur, qui infra ipsam prouinciam eiusdem monasterii primi aedificatores et perpetuo habitatores in omnipotentis Dei seruicio sub sancta regula deputati fuisse noscuntur. Nam si forte talis esset causa, ut idem locus ex propriis in eadem prouincia sibi conlatis nequiuisset subsistere rebus, dignum ut de prioris monasterii rebus benignitatis seu largitatis causa, prout ex utraque parte rationabile esse potuisset, larga manus porrigi debuisset, quanto magis de hiis quae infra eandem prouinciam conlatae, ut dictum est, prius fuisse noscuntur, cum omni benignitate ardentissimo caritatis affectu largiri. Statuentes etiam decernimus atque per hos imperiales apices sancimus, ut quandoquidem diuina uocatione abba praedicti monasterii de hac luce migrauerit, quam diu ipsi monachi inter se tales inuenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regu lam sancti Benedict! regere ualeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant elegendi abbatem, quatenus ipsos seruos Dei, qui ibidem Deo militant, pro nobis, coniuge proleque nostra et stabili- tate totius imperii nostri iugiter Dei misericordiam exorare delectet. Sed et hoc placuit nobis huic inserere auctoritati. Licentiam habeant rectores huiusce monasterii, cum quibuslibet hominibus liberis res et man- cipia commutare, uidelicet quidquid iuste et rationabiliter pars alteri contulerit parti, per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneant atque possideant, et quidquid exinde facere uoluerint, libero in omni bus perfruantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis atque confirmationis nostrae per futura tempora inuiolabilem obtincat firmitatem, manu propria subter firmauimus, et anuli nostri inpressione signari iussimus.
Signum (L. M.) Hludouuici serenissimi Imperatoris. Durandus diaconus ad uicem Fridugisi recognoui et (L. S. R.)
Data VI. Idus Augusti, anno Christo propicio X. Imperii domni Hludouuici piissimi augusti, indictione I. Actum Ingelinheim palacio regio in Dei nomine feliciter Amen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 5, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/49e17b77-acd8-4b9f-907a-2ef533e3ca14/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success