Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 8, S. 274
VIII.
In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Jhesu Christi. Hludouuicus diuina ordiuina (sic) ordinante prouidentia Imperator augustus. Omnibus sanetae Dei || ecclesiae nostrisque fidelibus praesentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus, quomodo Corbagiense monasterium in Saxonia propiciante Domino cum consensu fidelium nostrorum in honore saneti Stephani protomartyris Christi deuotissima intentione funda- uimus, et ibi conpetentia subsidia quaeque prae manibus inuenimus debita largitate praedicto sanetifica- tionis loco nostra in elimosina contulimus, Insuper etiam quia locum mercationis ipsa regio indigebat, mo- netam nostrae auetoritatis publicam ultra ibi semper inesse Christo militantibus proficuam statuimus. Qua- tenus cum omnitegritate (sic) absque ullius contradictione uel impedimenti occasione locus ipse sanetitatis omne inde reditum nostrae auetoritatis publicum possideat, et utilitatibus monasterii perpetuis temporibus multiplicatum nostrum hoc largitatis donum proficiat. Et ut fiduciali perpetuitate haec omnia nostrae aueto ritatis dona sibi potiatur et teneat, anuli nostri inpressione subter roborando firmare decreuimus.
Signum (L. M.) Hludouuici serenissimi Imperatoris.
C. Hirminmarus notarius ad uicem Theodonis recognoui et (L. S. R.)
Data Kal. Junias anno Christo propitio XX. Imperii domni Hludouuici piissimi augusti, Indictione XI. Acta Uuormacia ciuitate. In Dei nomine feliciter amen.
Das aufgedruckte Siegel ist verloren gegangen.
833 9 8 3 4.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/588630ec-ceaa-424a-9a6d-80d16b33f017/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success