Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 192, S. 416
CXCII.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei Gratia Patherbrunnensis ecclesie episcopus. || Sicut sayacis industri ( et laudande prouidentiç cognoscitur res gestas memoriç posterorum commendare, ita nihilominus desidie et uegligentie ascribitur, neglectu earum emulis eeclesiarum aditum presumptuosç inuasionis uigilanter non premuniri. Que sollerter contemplantes, et ecclesiis nobis commissis ecclesiasticac tuicionis protectionem in futurum impendentes, omnibus fidelibus notum esse uolumus, qualiter uir quidam nomine Wi^hardus ac uxor sua Wnlburg nominata cum duobus filiis suis Wighardo et Folcberto tempo ralem carnis sue libertatem sub ecclesiastice seruitutis redigentes proprietatem, salubri consilio parique desiderio se in proprietatem Patherbrunnensis cenobii iure ministerialium dederunt, duosque mansos in Othen, quos hereditario iure possederant, laudantibus et fauentibus legitimis heredibus, ecclesie confercn- tes, cos ab ipsius ecclesie abbate Hamukone sibi posterisque suis a gencratione in generationem iure be- neficii profuturos reccperunt. Uanc traditionem a Fritherico comite aduocato ecclesie nostrç apud Balhor- non re^ali banno firmatam et stabilitam, banni nostri munimine roborauimus, et banc cartam in testimo nium ueritatis scriptam sigilli nostri impressiene insigniri mandauimus. Huius traditionis et confirmation^ testes paucos de pluribus proferamus. Wino prepositus. Bernhardus decanus. Conradus prepositus. Gode- scalcus. Esicus. Reinbertus. Rantwigus. Folcbertus. Hartmannus. canonici. Ministeriales autem. \тlГo. Hugo. Heinric. Eilbreth. Adelbcro. Bernhard. Altman. Folcbrath. Wclciko. Waltgot. Albern. Reinzo. Eilbrath. War- mund. Bccelin. Gerlach. Actum in Patherbrunnon XIIII. Kal. Jul. anno ab incarn. D. M.C.XXIII. Indict. L Regnante Heinrico V. rege.
Das aufgeheftet gewesene Siegel ist verloren gegangen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 192, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/5b10fd6d-2569-4daa-a4b3-72d55e14324d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success