Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 72, S. 323
Current repository:
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 72, S. 323

LXXIV.
С. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto seruus apostolorum Romanorum Imperator augustus. 'Omnium fidelium nostrorum tam presentium || quam et futurorum nouerit uniuersitas, quod nos interuentu ac petitione Geppç uenerabilis abbatisse,' Maginuuardo nostro uenerabili capellano dedimus duos mansos regales in uilla Lutterun in pago Ventsgoi dicta, in burguuardio quoque Dalehem atque comitatu Herieldi comitis sitos, Quos scilicet cum omnibus eorum utilitatibus, areis scilicet, aedifieiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, paseuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, molendinis, uiis, inuiis, exitibus siue reditibus, tam quaesitis quam inquirendis, sibi in proprium tradidimus, eo tenore ut idem Maginuuardus, qui nostram ut propriam diligit uitam, de eadem proprietate modis omnibus quicquid uo- luerit faciat, et secundum suum uelle disponat. Et ut haec traditio firmior remaneat, hanc paginam manu roboratam propria, ut cernitur inferius, sigillo nostro signari precepimus.
Signum domni Ottonis (L. M.) caesaris augusti.
Mit schmalen ledernen Riemen ist ein Bleisiegel angehängt, welches ohngefähr einen Zoll im Durchmesser hat, und auf der einen Seite einen Kopf mit der Umschrift: Aurea Roma; auf der andern aber die Innschrift: Oddo Iperator Romano?, enthält.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 72, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/63706d68-2647-40e0-8bcd-ce564699349c/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success