Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 176, S. 402
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 176, S. 402


CLXXVI.
С ln nomine domini nostri Christi. Ego Erkenbertus Corbeiensis abbas || hanc kartam iussi conscribi et conseruari, vt sciant tam presentes quam futuri, qualiter Heithenrichus et Conradus fibi Thiethardi, cum essent homines liberi, in nostrc ecclesie sc maneipauerunt seruitium. Dederunt enim XIcim mansos iu uilla que uocatur Eilinstidi, et se ipsos ecclesie, ut mererentur acciperc beneficium et aedificium patris
1106 — нот. 137
sui. excepta uillicatione in GRONigge, Croppenstidi, Hammenthorp, et omni utilitate que pertinet ad scr- uitium abbatis, hoc firma sponsione collaudantes, ut nunquam super hoc negotio aliquam inquietudinem ecclesiç facerent. Hec autem acta sunt Corbeie, Sub aduoeato comite SIGEFR1DO, coram omni congre- gatione aliisque testibus, Scilicet Heinrico preposito. Wernhero. Adelberone. ac Hugone. ^Rotperto. monachis. Eikone patruo eorum. Adelrado Comite. Roderico. Anshelmo. Liudolfo. Heremanno. Odone. Waldrico pin cerna. Immone. Annone. Item Annone. Redingo. Radùlfo. Hilderico. Erph. Wolmanno. Rotmundo. Brungero pincerna. Heriboldo vrbano pretore. Godescalco dapifero. Item Godefrido. Godescalco.*) Walberto. Wagone. Thiederico. Gerberto. Eberhardo. Conrado. Waldriko Camerario. Godefrido. Christino. et aliis multis. Horum etiam in presentia Reding filium suum Albericum cum consensu attaui sui Alberici et auunculorum eius Alberici et Adelberti in seruitutem sancto Vito tradidit cum IUIor. mansis et dimidio in Dalethorph, vt quod habuit pater eius in Horslevi ab abbate consequeretur beneficium. Que ne vel obliuione aut aliqua occasione vel ex nostra vel illorum parte immutentur, et ne pars alterutra amodo post coram probabilibus testibus factam conuentionem inquietetur, hec conuentionis karta patroni nostri Sancti VITI sigillo corrobo- retur, cui a nemine fidelium tum pro honoris sui gratia, tum pro eterni iudicii vindicta contemptoribus preparata contradici debetur.
Actum Corbeiç coram altario sancti STEPHANI protomartiris, anno incarnationis M. C. VI. imperante Heinrico Vto.
Signum Sei Viti Mris.
Das Siegel, welches aurgedruckt war, ist verloren gegangen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 176, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/7bfdcfdd-7129-4830-a0fb-9b3bd667b0a1/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success