Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 101, S. 348
civ.*)
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanoram Imperator augustus. Si uenerabilia aecclesianjm Dei loca ditare ac sublimare studuerimus, nobis id animaeque nostrae remedio parentumque nostrorum nec non regni nostri || statui profuturum esse minime dubitamus. Qua-
*) Mit dieser Urkunde stimmt die, nur noch abschriftlich erhaltene Urkunde von gleichem Datum, wegen des Gutes Hohunseli, bis auf die nuthwendige Verschiedenheit der Ortsangabc, wörtlich iiberein.
1023. 83
propter noucrit omnium Christi fidelium nostrorumque uniuersitas, qualiter nos inspicientes interuentum dilectissimae coniugis nostrae CVNIGVNDAE imperatricis augustae, assidue monentis atque incessabiliter nobis in memoriam reducentis, quod Meinuuercus Paderbrunnensis aecclesiae venerabilis episcopus plus caeteris fidelibus nostris in seruitute nostra iugi deuotione sudauit, cidem Paderbrunnensi aecclesiae in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martiris nec non preciusi confessoris Liborii dedi- catae, cui idem nobis dilcctus antistes preesse uidetur, quoddam predium nostrum Steini dictum, situm in pago Westfalon, in comitatu uero Bernhardi comitis,*) cum omnibus eiusdem predii pertinentiis, terris uidelicet cultis etincultis, curtificiis, areis, edificiis, mancipiis utriusque sexus, pratis, pascuis, siluis, uena- tionibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendims, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, que- sitis uel inquirendis, cçterisque omnibus quae quomodocunque dici siue scribi aut nominan possunt utili- tatibus ad ipsum predium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concediimus atque largimur, et de nostro iure ac dominio in eius ius et dominium omnino transfundimus. Ea uidelicet ratione, ut pre- dictus M. episcopus sibique posthinc succedentes liberam habeant de eodem predio eiusque pertinentiis potestatem quicquid eis placuerit ad usum aecclesiae faciendi, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis et inconuulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc imperiale preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum damni Heinrici Romanorum inuictissimi (L. M.) imperatoris augusti. Gunitherius cancellaríus uice Aribonis archicappellani recognouit.
Da ta XVIHI. Kal. Febr. Indictione VI. Anno dominicae incarnationis Millesimo XXIII. Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XXI. Imperii autem VIlII0. Actum Poderbrunnon feliciter amen.
Das aufgedruckte grosse kaiserliche Siegel ist das bereits beschriebene.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/827f9b9f-ffdb-407b-9a4d-ed368683861d/charter>, accessed at 2024-11-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success