Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 185, S. 409
Aus dem Archive des Fürsten von Salm-Horstmar.
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 185, S. 409
Lodewicus Dei gratia Monasteriensis Ecclesie Episcopus, Vniuersis Christi fidelibus ad quos presentes litere peruenerint, Salutem cum noticia veritatis. Noueritis quod constitutus in nostra ac testium infra- scriptorum presentia Hermannus Rost, Canonicus Monasterii Varlarensis, nobis quasdam literas venerabilis in Christo patris domini Theoderici, nostri quondam predecessors, eius uero sigillo ut prima facie apparuit sigillatas, sigilloque huiusmodi affixo a tergo inferius eisdcm literis more veterum, omni ut appa raît suspicione carentes, presentauit, supplicans nobis, ut easdem literas transcribi et sigilli nostri appen- sione muniri faceremus, quarum literarum tenor sequitur in hec uerba.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Ego Theodericus Dei gratia Mimigardeuordensis Episcopus. Quia boni pastoris est, utilitati sibi commissi gregis in omnibus prouidere, rem memoria dignam. ne eam annosa vetustas obscuret, literis nobis placuit auribus posterorum commendare. Notum itaque esse volu- mus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, quod lacrimabilibus querelis omnium marke que Goplert vocatur in parochia Cosfeldensi inhabitantium interpellate ob deuastationem eiusdem marke, que in succi- sione pulcherrimorum in ea lignorum ab hominibus Cappenbergensium Comitum fiebat, scilicet a Curte
Varlarensi nec non et a Curte Cosfeldensi, Illustrissimos comites et fratres Godefridum et Ottonem atquc nepotem eorum optime indolis iuuenem Henricum, multis nobilibus personis adhibitis, ad communcm vtilita- tem euocauimus et amica ammonitione, ut ab intolerabili tyrannide homines suos inhiberent, commouimus, qui Nobilissimi Comites Godefridus et Otto atque Nepos ipsorum Henricus, quando iam conceperanl mente voluntariam pro Christo paupertatem velle subire, siluam que vocatur Northolt, que in ipsorum predio succreuerat, nobis persuadentibus, ad dilatandos eiusdem marke terminos in reconsiliationem preteriti facti, simul etiam et vltronei aliam siluam que Rette vocatur in augmentationem Varlarensis marke contu- lerunt, ea videlicet conditione, vt Varlarensis curtis per circulum anni in eandem siluam Jus habeat omni die cum duabus tantum securibus indifferenter ligna succidendi, et cum duobus curribus et non pluribus euehendi. Iusuper et sortem vnius Curtis in Jam predicta marka adeo plenarie ac si in ea sita esset obtineat. Decretum est etiam, ut si homines eandem marke Goplen inhabitantes, maliciosa intentione ipsam siluam Northolt penitus deuastando succiderint, seu per se ligna defecerint, curtis Varlarensis Jus ipsum quod in hac silua habuerat in reliquis ipsius marke lignis obtineat. Sane et hoc determinatum est, vt Curtis in Cosfelt omnes eandem villam in Cosfelt tam inhabitantes quam adhuc inhabitaturos aqua et pascuis et lignorum sarmentis sua licentia tucatur, et sua sorte contenta nullam violentiam ipsam marke inhabitantibus in succisione lignorum inferat. Vt igitur hec compositio utrique parti stabilis in euum permaneat, eam contra omnium machinamenta fraudium et priuilegii nostri auctoritate roboramus et sigilli impressione communimus. Testes sunt hii. Wescclinus, Renoldus, Capellani. Herimannus, Otto, Comites. Nithinc, Franco, liberi. Robertus, Herimannus, Bernardus, Arnoldus, Walterus, Svetherus, Godescalcus, ministeriales. Acta sunt hec dominice Incarnationis Anno Mo.Co.XVHI. Indictione quinta.
Nos igitur Lodewicus Episcopus prefatus, examinatis literis huiusmodi, vna cum testibus infrascriptis, easdem transcribi fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Actum Horstmare, presentibus ibidem Nobili viro domino Giselbeito de Brunchorst, nec non venerabilibus viris Rodolpho Decano Ecclesie sancti Lud- geri Monasteriensis, et Nicolao scolastico Horstmariensi, ac Lamberto nostro Capellano, nec non strenuis viris Bernardo de Drulshaghene milite, Johanne Maleman, Bertoldo de Langhen, aliisque quam pluribus fide dignis ad premissa couuocatis. Datum anno Domini M0. CCCo. XLIIII. Ipsa die beati Jacobi apostoli.
Von dem angehängten Siegel sind nur noch Bruchstücke vorhanden.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) CLXXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/95cc3baf-9fe9-4c43-8e93-f8ac17b5dd7f/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success