Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 55, S. 312
LVII.
Abschrift nach dem zu Fischherk aufbewahrten Originale mitgetheitt von dem Bibliothekar M on y er zu Minden.
С In nomine omnipotentis Dei et saluatoris nostri Jhesu Christi. Otto diuina fauente clementia rex. Kotum sit omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris, Nos tradidisse cuidam || uenefandae matronae nomine Helemburhe predium quod nos habuimus in uilla quae dicitur Viscbike iure hereditario et in aliis locis quorum nomina hic subter notata sunt. Raque eadem uenerabilis prescripta Helmb. postea adiit nostram seienitatem, rouans quatenus concederemus sibi ut congregationem sanetimonialium liceret congregari in antedicta uilla Viscbike. Haue ipsam petitionem concessimus in nomine Domini nostri Jhesu Christi (it pro amore sanetae Mariae omniumque Sanctorum, pro remedioque animarum Rieperhti domini sui et Richarddi et Aelfdehc filii sui nec non et aliorum suorum proximorum. Haue ctiam illis concedimus potestatem, ut habeant seu inter se siue aliunde abbatissam eligendi liberam ac propriam facultatem, et ut nulli seculari dominio sint subiectae, excepto nostro, qui earum aduocatus ac defensor Deo annuente esse uolumus. Precipientes etiam iubemus, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate homines predictae aecclesiae liberos seu colonos, litos aut seruos, in aliquo negocio iniuste distringerc presumat, nisi tantum aduocatus loci illius. Haec sunt predia quae pertinent ad supra dictam aecclesiam Viscbike. In illo loco sex mansi pleni. Insuper etiam in his locis ita nominatis. Vuendredesa I. Vuigbaldes husun lIIl. mansi. Benneshustm I. mansus. Haddeshusun I. mansus. Tiadanhusun I. mansus. Hainanhusun II. mansi. Et in aliis locis ad ministerium aecclesiae Viscbiki XXVIIH. mansi in pago Tilithi in comitatu Herimanni comitis, iterumque in pago Mersten in comitatu eiusdem comitis VIII. mansi, et in pago Laginga VI. mansi in comitatu Dodican, et in pago Vuestfala in comitatu Heinrici comitis X. et VIII. mansi, et in comitatu Hroduuerkes VI. mansi, et in uilla quae uocatur Hramnesberg II. mansi, in Flahtthorpe I. mansus, in Anion HIL mansi, et in comitatu Vuirinhardi curtem nomine Thuliberch V. mansi.
Signum. domni Ottonis (L. M.) serenissimi regis.
Liutulfus notaríus ad uicem Brunonis archicappellani recognouit. (L. S. R.)
Data UII. Idus Januarii, anno dominicae incarnationis DCCCC.L.IIII. Indictione VII. Regnante pio rege Ottone anno XX. Actum Brugkihem feliciter in Domino.
Das aufgedruckte Siegel ist zur Halfte abgefallen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 55, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/9d13c010-e01a-4ed9-a720-7cf47336011a/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success