useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 34
Signature: 34

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 34, S. 293
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 34, S. 293

    Graphics: 
    x

    XXXIV.

    Conuenit episcopali auctoritati, pie solliciteque semper cogitare,' quatinus ita ecclesiarum Dei solli- citudinem habeant, ut sacris locis, in quibus iugi Deus famulautium sedulitate placatur, oportuna conferre suffragia non detrcctent. Vnde ego Liudberhtus licet indignus Magontiacensis archiepiscopus, omnibus sanete Dei ccclesiç fidelibus suggero, quia uenerabilis frater noster Bouo abbas monasterii quod uocatur noua Corbeia, attulit nobis quamplura cyrographa gloriosissimorum principum, ad confirmationem priuile- giorum eiusdem monasterii promulgata, inter que proxime ei collatum, communiter et ipsius et Herifor- densis monasterii statum confirmabat, datum scilicet a glorioso rege Arnulfo his ipsis dicbus nouiter ad regnum prouecto. Super hec etiam cartas duas ostendit Romanorum pontificum Adriani atque Stephani, in ipsis cartis concedentium, ut in tuitione sanete sedis apostolice prefatum nouae Corbeiae monasterium perpetualiter haberetur, simulque apostolica auctoritate decernentium, ut idem monasterium plenissimam habcat immunitatem ab omnibus quoquo modo foris uel intus monasterium in res ad illud pertinentes sese preter uoluntatem abbatum loci ipsius permisccre cupientibus. His igitur omnibus apud nos relectis, petiit prcfatus uenerabilis abbas, quo et ea que sacris litteris piissimorum principum confírmata fuerant, nostra quoque auctoritate roboraremus, et his que ab apostolica sede decreta sunt, nostre subscriptionis cartulam adiungoremus. Nos itaque considerantes religiosam eius esse petitionem, pastoralisque esse officii, seruo-

    *) Die Abschrift in der »ita Waltgeri hat die fehlerhafte Jahrtahl DCCCLXXXVI.

    28 8 8 7.

    rum Dei iugiter utilitati commodisque prospicere, decernimus ut prefata duo monasteria, Corbeiense ukle- licet monachorum, atque Herifordense sanctimonialium, de omnibus rebus quae uel in communi supra memorati principis caria, uel specialibus aliorum principum preceptis confírmate eis esse noscuntur, niliilo- minus talem ex ccclesiastica et episcopali sanctione obtineant firmitatem, ut nihil habeant, unde se tuen possint, quicumque sibi promittunt hec aliquo modo se posse inmutare uel infringere. Habcant igitur prefata monasteria rerum suarum liberam in omnibus disponendi regulariter potestatem, ut quçcumquc eisdem monasteriis in auro uel argento, in agris et famulis seu quibuslibet rebus fuerint oblata siue in presenti die collata esse constant, in dispositione maneant eorum qui eisdem locis prclati sunt, ut quicquid secundum Dei timorem regulariter et canonice disposuerint ad ecclesie ipsius utilitatem, liberam in omni bus, cum consilio fratrum sororumuc, faciendi habeant potestatem. Et ut plenius prosequamur quod san etos apostolicos iam dictos intendisse sentimus, atque ante cos beatum Gregorium et reuerendç memorie Nicolaum sanxissc de statibus monasteriorum inuenimus, nos humiliter tantis auctoritatibus subscribendo confirmamus, ut nullus Cpiscopus Padrabrunnensis aliquam ex eis uel accipiat uel exposcat portionem, neque uel in his qui regiminis locum tenent, uel in ipsis congregationibus aut in ipsis coenobiis potesta- tem obtineat, neque ipsorum dominationc potiatur ulla, neque in clericis neque in famulis, et in omnibus quçcumquc ad monasteria ipsa uidentur habere possessiones respectum, sicut ab omnibus eis hactenus seruatum et consensum est episcopis, in quorum parroechiis res eorundem monasteriorum coniacere uiden tur. Nec ad ipsa monasteria uel cellas eorundem uel ipse per se uel economus eius uel archipresbiter aut archidiaconus illius scu quelibet ex eius agentibus persona potestatem habeat accedendi, nisi forte ne cessitatis causa uel dilectionis gratia uoeatus aduenerit, ne importunitate sui ministrorumque suorum in. quietudine, sacris locis fíat molestia, neque in ecclesiis prefatis monasteriis subiectis, uel in presbiteris eisdem ecclesiis ordinatis, aliquam temptet facere perturbationem, noua constituendo ct antiquam consti- tutionem uiolando, sed sicut regulariter ct canonice disposita sunt et longo iam tempore manentia, ita quoque futuris temporibus maneant inconcussa. Ordinationes quae necessariç fuerint ipsis monasteriis agere non differat, altaris quoque et basilicarum benedictiones siue consecrationes prout necessitas postu- lauerit, uel in ipsis monasteriis, uel in agris eorum libenter concedat. Chrisma quoque oleumque conse- cratum per singulos annos prebere non differat, et pro his omnibus nullum munus exigat, ne spiritus sancti gratiam uendere conatus, Simonis quod absit damnationem incurrat. Hoc constitutum non solum Padrabrunnensem, uerum etiam omnium locorum episcopos, ubicumque prefata monasteria uel ecclesias uel agros uel familias habere noscuntur, obscruare sine cunctatione seu contradictione oportet, ut nullus potestatis iure rebus eorundem monasteriorum abutatur, sed maneant omnia in potestate eis prelatoruiu et regulari dispositione, quçcumquc ut diximus uel in agris, uel in familiis, uel in decimis eis constant esse collata, sicut ct apostolica et imperialia precepta partim simul partim singillatim eis confirmauerunt. Abbatem uero uel abbatissam in his locis cligendi semper habeant potestatem, et eam personam eligant, que propositum conuersationis in utrolibet monasterio et moribus et habitu profiteatur, non canonicum aut laicum, neque alterius monasterii monachum. In quo specialiter nos audire dignetur regia dominatio, ut nullam eisdem monasteriis preponant personam, que non ab ipsis congregationibus fuerit regulariter electa. Dcbent enim mundi principes honorem prestare Deo, quem sibi uolunt prçstari a Deo, uidelicct ut quem- admodum cupiunt a Deo sibi collatum regni honorem conseruari, sic ecclesie Christi suam non dedignentur seruare legem. Non enim decet neque iustum uideri poterit, ut sibi militantibus de ecclesie Christi pos- sessionibus mercedem restituant, et quod de re publica sua rctribuere debent, id reddere uc-Iint de his que collata sunt Deo. Qua de re nouent clementia uel nunc consistcntium, uel successionis iure omnium futurorum principum, a sede apostolica sancitum nostraque subscriptionc roboratum, nec non ct antecc- dentium regum precepte cautum, ut piedictis monasteriis nullas preficiant personas de quocumque ordine, nisi que per electionem probabilem sumatur. Quoniam uero multe queruntur ab importunis horainibus malignitatis occasiones, et necesse est semper aduersarii tela clipeo protectionis repellere, quod apostolica

    8 8 7. 29

    degreuit auctoritas, nos quoque approbamus, ut qui ordinati fuerint ad regimen sepe dictorum monaste- riorum, nulla potestate preualente deiiciantur, nisi criminis causa fuerint deprehensi, cuius merito rectorum non debeant administrare ofticium. In fame uero maculis siue criminis alicuius denotatione si fuerint ap- petiti, non preter canonicam et regularem deponantur examinationem. Si quis ergo apostolice sedis de- cretum, cui nos hanc confirmationis cartulam ueneranter subscripsimus, contempserit, procul dubio dam nations censuram suscipiet. quam credimus diuino spiritu per apostolicam linguam prolatam. Nos igitur nostram subscriptionem anuli nostri impressione signantes, obsecramus fratres et coèpiscopos nostros omnes, in quorum manus ista deuenerint, ut sua etiam auctoritate et subscriptione hec confirmare uelint, ut qui- cunque hec temerare presumpserit, generalitatis nostre sententiis ita anathematis uinculo obligetur, ut ne minem habeat, de cuius fauore sibi blandiatur aut se tueri posse putet a sententia damnationis. Cunctis autem ista seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis recipient, et apud districtum iudicem prçmia eterne quietis inueniant. Et quia apostolice auctoritati subscribentes ista edidimus, iustum est ut illam sacram sedem etiam in hoc honoremus, ut appellationes ad eam fieri liceat a predictis locis cum necessitas fuerit, Eo uidelicet tenore, ut si hoc constitutum ab aliquo fuerit preuaricatum, metropolitanus eorum episcopus, quo ego nunc licet indignus fungor officio, personam huius sanctionis uiolatricem conueniat, ct huius nostri decreti testificationcm innotescat, utque ab eo quod praue gessit recedere non moretur, ex communi omnium coepiscoporum auctoritate contestetur. At si ille con- tumaciter in sui facti perpetratione perstiterit, licentia eis sit Romanam apostolicamque sedem adire et necessitatis sue causas ante papam qui tunc fuerit urbis Rome deponere, ut per cum cognita causa reus iuste damnationis sententia multetur.

    Folco munere diuino metropolitanus ecclesie Remensis episcopus tenorem huius sanctionis perlegens et diligenter pertractans, in omnibus eam probandam ct corroborandam esse iudicaui, tam propter antiquum ins nwnasteriorum etiam his coenobiis conseruandum, quam ad precauendas nihilominus molestias hic summatim prohibitas, que modernis temporibus contra sacra monasteria per quos- dam episcopos recenter ordinatos, nec non etiam per quorundam laicorum infestationem grassari coeperunt. Ad quas inhibendas rationabilis ordo seruatus est, ut ct gloriosorum principum hie concessiones, et pontificum Romanorum priuilegia, et archiepiscopi ciusdem monasterii his omni bus astipulatio, et ut ceteri uelint episcopi assensum prçbere, nequaquam spernenda hic contineatur petitio. Cuius gratia illectus simul et presentialiter ab eodem uencrabili archiepiscopo Liudberhto, nec non et a Bouone religioso ciusdem monasterii abbate rogatus, hoc decretum episcopali aucto ritate ratum esse decernens, in nomine patris et filii et spiritus sancti confirmaui et subscripsi. Williberhtus Agrippinensis ecclesie archiepiscopus huic decreto mee mediocritati recitato attestationem et assensum prebens, quod necessario ac rite promulgatum sit, sub obtestatione nominis Domini nostri illud confirmaui et subscripsi. Thiadmarus ecclesie Salzburgensis archiepiscopus huic decreto consensi et subscripsi. Redbodo Trcuerensis archiepiscopus approbaui et subscripsi. Johannes Rotomagensis archiepiscopus consensi et subscripsi. Hildegrimus Haluerstadensis episcopus consensi et subscripsi. Adalgarius ecclesie Hammaburgensis archiepiscopus consensi et subscripsi. Liutuuardus Uercellensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Arn. Uuirziburgensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Hrodberhtus Mettensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Adalhelmus Uurmacensis episcopus consensi ct subscripsi. Godethancus Spirensis episcopus consensi et subscripsi. Vuicberhtus Hildineshemensis episcopus consensi et subscripsi. Deth. Uuirdinensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi.

    30 887 — 88 8.

    Dodilo Camaracensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Honoratus Beluacensis ecclesie episcopus cousensi ct subscripsi. Heidilo Nouiomagensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Balthramnus Strazburgensis episcopus consensi ct subscripsi. Vualdo Frisingeusis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Thiadulfus Curacensis ecclesie episcopus consensi ct subscripsi.

    Die Schrift der Urkunde ist eine schöne und sehr charakteristische germanische Minusket. Die Unterschriften der Bi schöfe sind in zwei Reihen, deren jede etwa ein Drittel der ganzen Breite der Urkunde einnimmt, so dass ein Drit tel leer geblieben ist, und /.war sämmtlich voп einer, dem Texte der Urkunde gleichförmigen Hand, geschrieben; nur die Unterschrift des Bischofs Hlldigrim von Halberstadt, welche am Ende der ersten Reihe steht, ist ton einer besondern Handschrift. — Das unten seitwärts aufgedruckte Siegel ist zerstört, und Dur noch ein formloses unkennt liches Bruchstück davon übrig.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.