Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 102, S. 349
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 102, S. 349


cv.
С In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus- Quoniam diuine dignationis clementia || ad regendum totius rei publicae statum nos prouexit suae immense pietatis magnificentia, ante omnia ad hoc laborare debemus, ut qui corona terreni imperii glo- riamur, illa inestimabilis gaudii gloria non priucmur. Quod certissime posse fieri creditur, si loca aeccle- siasticis obsequiis a christianis uiris deputata, nostra auctoritate confirmentur et corroborentur, ut omni exteriori inquietudine remota, diuinis laudibus in eis mancipati in pace et quiete domino seruire delecten- tur, et qui curis et negociis secularibus grauamur, eorum qui in lege eius die ac nocte meditantur preci- bus a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Qua propter omnium fidelium Christi nostrorumque nouerit uniuersitas, qualiter dilectus nobis uenerabilisque MEGINWERCVS Potherbrunnensis aecclesiae anti stes, celsitudinem nostram adiit, suppliciter exorans, ut Monasterium in occidentali parte Potherbrunnensis suburbii ab eo in honore sanete Dei genitricis et perpetue uirginis MARie omniumque sanctorum fundatum nostra imperiali auctoritate confirmaretur, quatinus fratres ipsius Monasterii in diuino seruitio iugiter per- mansuri, ab omni sçculari uiolentia et molestia remoti et muniti, tanto expeditius uiam mandatorum Dei eurrerent, quanto eis terrene incommoditatis impedimenta nulla obstarent. Cuius laudabilis studii intentione congaudentes, et per interuentum dilectissime coniugis nostrae Cunigunde uidelicet imperatricis auguste, aliorumque fidelium nostrorum iustis petitionibus gratuito assentientes, imperiali auctoritate decreuimus, ut omnia a nobis uel ab ipso uenerabili episcopo de sua hereditate uel aliunde per commutationem aut pre-
*) quoddam predium nostrum Hohunseli dictum, situm ш pago Westfalon, in comitatu uero Bernhardi comitis.
84 1023.
cariam ucl ab aliis Dei cultoribus eidem Monasterio collata, uidelicet in territoriis, uillis, areis, curtis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, siluis, uenationibus, exitibus et reditibus, uiis et inuiis, que- sitis et inquirendis, cum omni utilitate et integritate que ullo modo ex eis prouenirc poterit, ipsius Mona- sterii abbas cum suis fratribus proprietario iure potestatiuae habeat atque possideat, et cum episcopi licentia quicquid illis placucrit ad communem usum aecclesiae faciat. Insuper eciam firmiter et stabile perpetuo iure sanctimus, ut nullus dux aut comes aut aliqua persona pama uel magna quemlibet abbatum ipsius Monasterii cum suis fratribus super eisdem bonis inquietare, molestare aut diuestire, aut aliqua iu- diciaria potestate se intromittere presumat, nisi aduocatus aecclesiae ab abbate et fratribus in defensorem elcctus et ab episcopo constitutus, eo uidelicet tenore, ut iure contentus ecclesiae cum precepto et con- silio abbatis omnia faciat atque disponat. Si quis autem hoc nostrae imperialis confirmationis edictum aliqua presumptione infringere temptaucrit, centum librarum examinati auri ad nostrum pondus composi- tione multetur, ut quinquagiuta nostra camere persoluat, quinquaginta cidem ecclesie quam ausu temerario inquietare presumpsit. Et ut hec confirmatio uerius credatur stabilisque et inconuulsa omni tempore ha- beatur, banc imperialis edicti paginam inde conscribi, et manu propria confirmantes, sigillo nostra in- signiri IVSSIMVS.
Signum domni Heinrici Romanorwn inuictissimi imperatoris augusti.
Guntherius cancellarius nice Aribonis archicappellani recognouit. (L. M.) Datum XVIIII. Kal. Feb. Indict. VI». Anno dominicae incarnationis Millesimo XXIIIo. Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XXIo. Imperii autem eius VIlll. Actum Paderbrunnon feliciter amen.
Das aufgedruckte Siegel ist das bereits beschriebene.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 102, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/a67f8e7e-181e-4602-b9ef-768ebf80e8d2/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success