Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 30, S. 290
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 30, S. 290

XXX.
In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente gratia rex. Si locis Deo di- catis nostrae regiae potestatis beniuolentiam impenderimus, hoc nobis ad aeternae || remunerationis prac- mia capessenda profuturum liquido credimus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum tam prae- sentium quam et futurorum industria, qualiter uir uenerabilis nomine Luithardus episcopus scilicet aeccle- siae constructae in honore sanctae Mariae semper uirginis et sancti Chiliani in loco qui dicitur Paderbrunno attulit in praesentiam nostram aui nostri piique genitoris nostri conscripta, in quibus continebatur qualiter ipsi antecessores nostri res praefatae aecclesiae cum hominibus in ipsis rebus consistentibus sub illorum receperunt mundeburdo et tuitione, precatusque est nostram mansuetudinem. ut hoc ipsum a nostrae re- giae potestatis consensu fieri non recusaremus. Nos autem ob amorem Domini et ob remedium animae pii genitoris nostri caeterorumquae antecessorum nostrorum nec non et pro nostrae mercedis augmento paternos mores sequentes et benignitati eius consentientes, ita fieri decreuimus. Praecipientes ergo iube- mus, ut nullus iudex publicus uel quislibet ex iudiciaria potestate in aecclesias aut loca ucl agros seu reliquas possessiones iam dictae aecclesiae, quas nunc infra dicionem regni nostri legibus possidet, ucl quae deinceps in iura ipsius loci diuina pietas uoluerit augeri, ad causas iudiciario more audiendas uel freda exigenda, mansiones uel paratas jaciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae contra rationem distringendos, nec ullas reddibitiones ucl inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat, uel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat, hominibus quoque famulatum eiusdem monasterii facientibus in Hursteromarku, qui saxonice Mal man dicuntur, praedictum mundeburdum et tuitionem nostram constituimus, ut etiam coram nulla iudiciaria potestate examinentur nisi coram episcopo aut aduocato quem eiusdem loci episcopus elegerit. Quicquid uero fiscus exinde sperare potuerit, praedictae aecclesiae ad stipendia pauperum et luminaria concedimus. Et ipse episcopus cum omnibus rebus suis nostro fideliter pareat imperio et sub nostra consistat defensione, quatinus ipsum fratresquc eiusdem loci pro nobis, coniuge proleque nostra Dominum melius exorare delectet. Et ut haec nostrae consensionis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmauimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Signum Hludouuici (L. M.) serenissimi regis.
Arnolfus cancellarius ad uicem Luitberti archicapellani recognoui.
Data Nonas Junii. Anno dominicae incarnationis DCCCLXXXl. Indictione XIII. Auno Vto regni Hludo uuici serenissimi regis. Datum Eranconofurt. In Dei nomine feliciter Amen.
Das Monogramm kommt mit denen Ludwigs des Deutschen überein. — Das aufgedruckte Siegel zeigt das Brustbild des Königs.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/bef779dc-2cb8-4897-91dd-742a65e74c6b/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success