Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 113, S. 356
cxv.
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Chuonradus diuina fauente clementia Romanorum Impe rator Augustus. К Si piis petitionibus fidelium nostrorum, maxime quas pro ecclesiis sibi commissis auribus nostris infuderint, benignum prebuerimus auditum, hoc procul dubio et ad presentis inperii nostri statum, et ad aeternae beatitudinis premium profuturum credimus. Unde omnium fidelium nostrorum tam presen- tium quam et futurorum nouerit sollers industria, quia adiens excellentiam nostri culminis, Druthmarus uenerabilis nouae Corbeiae abbas eurtem quandam Godeleuesheim nuncupatam anteriori tempore eidem monasterio questus est iniuste fore sublatam. Detulit preterea sccum Arnolfi diui progenitoris nostri inpe- riale decretum, cui eiusdem curtis inerat concambia, inter eundem inperatorem atque Bouonem predicti monasterii patrem peracta. Cuius suggestioni fidem accommodantes, matronam quandam Aluered uocatam, quae ipsam eurtem uelut hereditario iure tunc temporis possedit, ad palacium nostrum euocari precepimus. Quae dum prolata refellere nequiuisset, prefatam curtem cum omnibus appendieiis, adnitentibus sibi filio Osdago patronoque suo comite Frithericho, predicto uenerabili abbati absque ulla controuersia reddidit, atque hanc Hiddi monasterii aduocatus iussu nostro recepit. Post uero abbas clementia nostra prouocatus eidem matronae sepedictam curtem alteramque Gimundian uocatam ac familias quasdam in uilla Brumc- rinchthorp ea condicione beneliciauit, ut si quid post obitum eius in hisdem possessionibus repperiatur, abbatis arbitrio disponatur. Filio uero eius curtem nomine Imminghusun eo pacto concessit, quatinus dum uiuat hanc teneat, nisi hunc munificentia nostra alieubi prius promoueri contingat. Post uero in ius mo nasterii redeat. Et ut huius restitutionis auetoritas firmior perpetim credatur, manu propria subtus robo- ratam simili nostri inpressionc iussimus insigniri.
TESTES. Hunfridus archiepiscopus. Meinuuercus episcopus. Godehardus episcopus. Sigifridus episcopus. Odalricus cancellarius. Asculfus. Sigibertus. Bernhardus dux. Adalbero dux. Ernastus dux. Liudulfus comes et priuignus imperatoris. Hiddi. Amulungus comes, et frater eius Ecbertus. Wigger. Gerlo. Vffo. Tiammo. Poppo. Bern. Thiathard. Brun. Gebo.
Signum domni Chuonradi inuictissimi Romanorum (L. M.) imperatoris augusti. Odalricus cancellarius uice Aribonis archicancellarii recognouit.
Data Kal. Jul. Indictione XI. Anno dominice incarnationis Millesimo XXVIII. Anno autem domni Chuon radi secundi regnantis lUI. Imperii uero I. Actum Magdeburch feliciter AMEN.
Das Siegel ist verloren gegangen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 113, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/c24a47d2-3d10-454e-8c3a-436e40f20de5/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success