Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 180, S. 405
CLXXX.
Aus dem grossen Kopialbuche des Domstifis zu Münster.
In nomine sanctç et indiuidue Trinitatis. Ad omnium noticiam peruenire desideramus, qualiter dom- nus Borghardus Mimigardefordensis episcopus, ob piam peticionem ac deuotum seruicium Herimanni came- rarii et sue religiose uxoris Athelindis, et omnium fratrum consensu ac rogatu, talentum decime fratribus pie ac benigne dedit, ea uidelicet condicione, ut eidem domne Athelinde fraternitas et integra sicut uni fratrum prebenda quousque uiueret daretur, et si ipsa absente maritus suus H. domi esset, ipse plenam prebendam acciperet, si uero neuter illorum, sicuti fratri absenti domne A. daretur, hac autem defuncta, eius prebenda sicut domne Emme indesinenter tam minoribus quam maioribus distribuatur, sed tamen magis plenarie, scilicet cum pane albo et nigro, carne, lardo, et aliis utilitatibus que dantur ad prebendas episcoporum Sigifridi, Thiedrici et Frederici. Preterea idem Herimannus unum mansum in Dorouelde V. sol. persoluentem cum quinque mancipiis, filiis suis Wetzelino, Ernestone, Herimanno benigne ac ultro eonsentientibus, ad usum fratrum tradidit, quatinus in suo anniuersario utriusque simul sui scilicet et uxoris sue memoria celebretur. Hec autem sunt loca de quibus decimarum debita soluuntur. De Westbinnethem. Geko II. sol. de eadem uilla Hamako II. sol. Lanzo de Myddelwic I. sol. Hetzcl de Steinberghe II. sol. Adolf de Samaron II. sol. de dotali manso ecclesie den. II. sol. de curia dn. sex sol. de domo Bernhardi dn. II. sol. de quodam in Stathede quod iacet sub aratro Hatewordi decem et octo numi. de quodam arno sub aratris Gerhardi Sueui in Humelinctorpe octo numi. Hoc quoque stabilissime determinatum est, ut idem predictus mansus Dorouelde, atque predicte decime in custodia celerarii permaneant, quicumque celerarius fuerit, ut inde prebenda quotidiana administretur. Facta sunt hec et confirmata banno episcopali anno dominice incarnationis Mo. Co.Xo. Indictione IIb. anuo uero ordinationis Burghardi episcopi XIIo. in ydoneorum testium presencia, quorum nomina subter notauimus. Canonici. Thidericus. Thuringhus. Burg- hardus. Gerhardus scolarum magister. Symundus. Gerbertus. Godefridus. Betzelinus. Helmwordus. Adelgotus. Norbertus. Herolingluis. Item Betzelinus. Volcbertus. Amulricus. Engilbertus. Guntramnus. Liberi. Godescalcus. Bernhardus. Ludbertus. Lantfridus. Herimannus frater suus. Reymfridus. Ruotdolfus. Adalbertus. Ministeriales. Godescalcus. tílii sui. Godescalcus. Reynwardus. Wlfhardus. Engilbertus. Arnoldus. Werenzo. Herimannus. Wetzelinus. Adalbero. Bernhardus. Ruothardus. Wlfhardus. Etzelinus. Brunsten. Bernhardus. Weringis. He- mezo. Herimannus. Kristianus. Gerbertus. Thiedericus. Godescalcus. Hathewordus. Data VIIIo. Idus Augusti Mimigardeforde feliciter.
CLXXX I.
IN nomine sanete Trinitatis et individue Unitatis. Antecessores nostri uiri moribus et uita religiosi per omnia sue posteritati prouideutes, benignitatis opera, deuota mentis intentione, litterarum consignabant testimonio, ut si forte mentem humanam ceperit preteritarum rerum obliuio, statim ueneranda priorum memoria redeat ad cor, presentato simulque recitato peracti operis priuilegio. Igitur Mimigardefordensis ecclesie canonicus Godescalcus nomine, presbiter iu ordine, precedentium patrum uestigia fidclitcr incedens, tradidit saneto PAVLO ob remedium anime sue, ad usum regularium Deo seruientium, quoddam predium
l40 1110 — 1113.
in Tclgoht situm, firmissima subnectens ratione, ut illud idem predium semper sub manu decani fratrumque consensu contineatur, et annuatim in uigilia omnium Sanctorum oblatio LX«. panum et totidem caseorum cum candela fratribus in commune deuotissime tribuatur. Hac uero traditione coram multis testibus ido- neis tam clericis quam laicis legitime et canonice peracta, impetrauit ille frater Godescalcus presbiter a decano Helmeriko eundem mansum prestan cuidam Hezelino eiusque filio Walthardo post illum, ut dum ipsi uiuerent, colerent et possiderent, predictam oblationem determinate persoluendo. Sed Walthardus filium non habens iniit consilium, ut unam de filiabus suis Ibikin nomine redimeret cum duobus mancipiis erga uillicum Godescalcum, consiliante et collaudante familia, et sic ab omni coactione seruitutis aliena facta, copulata est homini libero nomine Eilberto in coniugium. Qui postea utrique et uir et mulier cum Walthardo aliisque amicis uenientes in capitolium, coram decano Thiederiko et fratribus dederunt sc in proprium cum iuramento sancto PAVLO sueque familie regulari, ad candem iusticiam obtinendam, quam habent pertinentes ad preposituram, ea uidelicet conditione, ut hoc supradictum predium, iam a Vualthardo redditum decano, prestaretur ipsis uiuentibus et filiis suis de se forte uenturis, cum ipsa ut dictum est danda oblatione. Hoc totum cum utique omnibus qui aderant in commune placeret, decanus Thiedericus, cum uoluntate fratrum, ipsum predium commisit Eilberto et uxori sue Ibikin iure claustrali, ut dum illi uiuant et filii sui post eos illud sepe memoratum studiose persoluant debitum cum cura officiali. Huius ergo conuentionis testes sunt. Thiedericus Decanus. Betzelinus. Gerbertus. Godefridus. Gerhardus. Helmor- dus. Ruotbertus. Horolingus. Herimannus. Guntramnus. Amulricus. Adalgotus prepositus. Herimannus. Adal bertus. Rothericus. Wicbertus. Meinricus. Hermodus. et de ministris ecclesie. Herimannus camerarius. Gode scalcus uillicus. Engilbertus. Bernhardus. Liutbertus. Rohthardus. Euerhardus. Harteuuigus. Walihardus. Ric- bertus. Eilbertus. aliique quam plures, quorum nomina notare longum est. Sed largiente gratia Dei, et clericorum et laicorum ita stabilitum est testimonio, ut a nullo possit infringi sine animarum periculo. Viuat et regnat Dominus per omnia benedictus Deus. AMEN.
Die Schrift der Urkunde ist ausgezeichnet schön und charakteristisch. — Das aufgedruckte Siegel zeigt das seitwärts sehende Brustbild des heil. Paulus, eben su wie es bei den späteren Domkapitularischen Urkunden vorkommt, und ist am Rande bedeutend beschädigt.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 180, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/d34e93f1-4084-4f5e-bbfc-0c2f62f7a59f/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success