Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 29, S. 289
Current repository:
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 29, S. 289


XXIX.
Aus dem Kopialbuche des Stiftes Corvey.
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Adalgario religioso abbati uenerabilis monasterii sanctorum martirum Stephani atque Viti, quod nuncupatur noua Corbeia, et per te in eodem uenerabili monasterio in perpetuum. Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere, et poscencium animas alacri deuotione congruum impertiri asseusum. Ex bis enim lucri potissimum premium axonditore omnium Domino promeremur, dum uenerabilia loca oportune ordinata ad meliorem siue fir- miorem fuerint sine dubio statum perducta. Et ideo cum constet religionem tuam nostrae sollicitudinis pontificio satis humiliter suggessisse, quatinus prefatum monasterium sub perenni defensione sanctae sedis apostolicae, cui licet indigni preesse dinoscimur, recipere dignaremur, decernentes scilicet atque apostolica auctoritate modis omnibus statuentes, ut et idem monasterium priuilegii nostri decore finetenus uigeat, et monacbi qui illic Domino cotidianis laudibus famulantur, de propriae congregationis collegio post tuum decessum deinceps, quem diuinitate summa annuente omnes concorditer elegerint ordinandi abbatem ha- beant facultatem. Et quia asseris, nuneupatum ipsum monasterium munificencia prineipum in prediorum facultatibus ditatum fuisse, petis et suggeris ut tam кoc quod nunc possidet quam etiam quod a fidelibus illic fortassis oblatum siue collatum fuerit emissa preceptioue confirmare nichilominus dignaremur. Super quibus non solum in Domino gauisi sumus, uerum etiam quia pia esse conspeximus, ut moris est apostokci ad tibi hec impendenda amore Dei illecti uotis tuis fauere decreuimus. Qua propter a presenti sexta indictione iam dictum monasterium in apostolicae auctoritatis defensionem immo perpetuam recipimus tui- cionem, et omnia predia illius, tam ea scilicet quae a gloriosis principibus uel aliis Christi fidelibus ibi collata sunt et concessa, quam illa quae deinceps prestante Domino conferri poterunt et concedi ibidem siue mobilia siue immobilia confirmamus, et ut a quolibet non usurpentur, inuadantur aut rapiantur aucto ritate apostolica promulgamus, iubemus ac definimus. Nichilominus inuiolabiliter apostolica censura ad nostrae mercedis augmentum decernimus, ut omne fas atque omnem licenciam habeant monachi eiusdem monasterii, talem de suis semper abbatem eligere, qualem omnium uota concorditer postulauerint et sibi preficiendum fore uno animo gracia sancti spiritus suffragante illic Domino famulantes uoluerint, nec quis- quam presumat alienum siue extraneum illic umquam abbatem constituere aut introducere, sed sicut dixi- mus tales de ipsa congregatione qui eidem monasterio regulariter presint, cum uel tu de hac uita uocatus ad Dominum demigraueris, uel tempore succedente ab unanimitate omnium eligantur qui uitam et omnem monasterialem ordinem teneant et cuneta cum timore Dei et reuerencia regularis disciplinae dispensare summopere fiant, Statuentes apostolica censura sub diuini iudicii attestatione et anathematis interdictu, ut nulli umquam paruo uel magno homini, cuiuscumque sit dignitatis uel ordinis, liceat banc nostrae auctori- tatis quam pio intuitu promulgauimus sanctionem infringere aut floccipendere uel in toto siue in parte quoquo modo uiolare, Et si, quod non credimus, temerario ausu quisquam uel nunc uel umquam trans gredi, contempnere, uiolare aut hanc nostram preceptionem infringere presumpserit et non in omnibus obseruauerit, sciat se anathematis uinculis innodandum et a regno Dei penitus sequestrandum. Qui autem uerus custos huius apostolicae piae sanctionis studiosus obseruator extiterit, benedictionem et misericordiam uitamque aeternam a domino Deo nostro consequi mereatur. .
Scriptum per manum Stephani notarii Camarae sanctae Romanae ecclesiae, Imperante domino nostro piissimo perpetualiter augusto Hluthouuico a Deo coronato magno imperatore anno uigesimo quarto, Et post consulatum eius anno uigesimo quarto, mense Octobrio, indictione sexta. Bene ualete. Data Idus Octobris, per manus Sergii primicerii defensorum sanctae sedis apostolicae.
24 881 — 887.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/da047636-10b7-4858-96c8-f04735643003/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success