Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 39, S. 298
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 39, S. 298


XXXIX.
Aue dem Kopialbuche des Domstifts zu Osnabrück*).
In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia i) serenissimus rex. Si liberalitatis nostrae more2) loca Deo8) dicata nostro releuamus iuuamine atque tuemur, id nobis ad tem-
*) Der Abdruck nach Henseler, in Mosers sämmtl. Werken, herausg. v. Abeken, 8. Th. S. 14., zeigt die unten angegebenen
Varianten. 1) gratia. -) muñere. -1) domino.
889. 33
poralem uitam feliciter deducendam et aeternae premia capessenda profuturum esse liquido credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum cognoscat industria, qualiter uir uenerabilis episcopus atque fidelis noster nomine Egilmarus Osnebruggensis aecclesiae presul nostram adiit serenitatem postulans ut eidem aecclesiasticae 4) nostraeque libertatis et immunitatis preceptum fieri decre- uissemus, per quod res et potestates quae suo episcopio iure debentur firmius ac s) plenius per nostram auctoritatem habere ualuisset. Cuius peticionem, ob amorem domini nostri Jesu Christi assensum libenti animo prebentes, ita fieri decreuimus. Precipientes ergo iubemus ut sicut reliquae 6) Dei aecclesiae quae per totam Franciam et Saxoniam emunitatis tuicione ab antecessoribus nostris regibus uidelicet et impera- toribus consistunt, ita prefati presulis sancta sedes perpetuo per hoc nostrum preceptum domino opitulante consistat, ita ut nullus iudex publicus neque alia iudiciaria potestas aut comites uel missi dominici per tem pora discurrentes in locis illius episcopatus placita habenda uel freta exigenda uel parafreda aut paratas faciendas uel fideiussores tollendos aut seruos et liddones et eos qui censum persoluere debent, nec pon- tem restaurare. Et ut liceret in eodem loco Osnabruggensi7) mercatum habere et monetam publicam8) instituere et teoloneum 9) inde accipere omni tempore nemine 10) contradicente, sed liceat prefato uenera- bili episcopo suisque successoribus et suo aduocato n) res predictae aecclesiae cum omnibus quae possi- det uel deinceps adquisierit quieto ordine possidere suasque aecclesias iuste corrigere et earum ,8) cau sas absque ulla contrarietate ordinare atque 14) disponere. Insuper etiam ad nostrae celsitudinis auctori tatem idem 14) prefatus episcopus se reclamauit magnam sibi destitutionem habere de decimis quae ad Osnabruggensem aecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum consecratam seruire debuissent. Maximae scilicet et quantitate et numero partes ad eandem sedem ex debito pertinentes inter monachos Huxorienses >0) et inter puellas Herifurdenses n) nostrorum antecessorum conspiraminc diuisas esse, ob hocque maxime i8) nullum iter exercitalc extra eiusdem episcopatus confinia posse perficere, ideoque pro hac causa eius reclamationi consensum dedimus, ita ut nisi Dani ad delendam christianitatem sui episcopii naues ascenderent, nullum se suosque ad aliud exercitale iter debite conscensuros. Nec aliquod de regali seruicio secum haberi, sed eius solummodo pastoralitati christianitatis animaduersio ualida 19) persistat, ac etiam nos nostrosque predecessores diuinae pietati eius cotidiana commendet intercessio, sicque firma ratione stabilitum est, ut cuncti eius successores haec eadem nobis sancita pari modo sortiti f'uerint, et ut hoc uerius credatur et per futura tempora a cunctis fidelibus nostris diligentius conseruetur, manu propria nostra subter eam confirmauimus ct sigillo nostra assignari iussimus.
Signum domini Arnolß (L. M.) piissimi regis.
Aspertus cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui et S.
Data HI. Id. Octobr. die anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIIII. Indict. VII. anno regni Arnolfi regis II. Actum Franconofurt curte regia in Dei nomine feliciter Amen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 39, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/da49841d-3ae5-45ac-9faa-58148ce1f03d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success