Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 73, S. 323
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 73, S. 323
LXXV.
In nomine domini nostri Jesu Christi. || Postulamus notum fieri cunetis fídelibus eorumque successo- ribus in posterum affuturis, quod quidam liber homo Adalbertus nomine quoddam allodium suum uidelicet septuaginta iugera et II. cum domo et curte in Bedelinkthorp, collaudante herede suo Hamizone, nec non Verdicone et Aezone, in proprium tradidit saneto Johanni Baptiste ciusque regulari familie Schildecensis cenobii, eo pacto ut ei cotidie una cotidiana prebenda unius sanctimonialis in loco supradicto deseruientis detur, et in singulis annis, preter dimidiam marcam tunc ad manus solutam, tres solidi ei persoluantur. Hec traditio exacta est consensu iusti heredis sui, ut dictum est, sub domna GEVA abbatissa supradicti loci, et aduocato Reginaldo, atque ut in omne tempus stabilis permaneat, consolidata est regis banno. Huius traditionis testes sunt fideles. Godescalcus. Rcinbertus. Johannes. Berningus et Meinzo presbiteri. et Geroldus diaconus. et Rothierus acolitus. Halinkgerus. Walbertus. Bruno. Liuzico. Rcthierus. laici. Von einem Siegel zeigt sich keine Spur.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/dc415ec0-0313-4731-9f39-fdaeeb05198f/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success