Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 4, S. 271
IV.
JC. In nomine Dominí Dei et saluatoris nostri Ihesu Christi. Hludouuicus diuina ordinante prouidentia Imperator augustus. Cum petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus, || superni muneris donum largiri non diffidimus. Ideirco nouerit omnium fidelium nostrorum tarn praesentium quam et futurorum sagacitas, quia adiens serenitatem culminis nostri uir reuerentissimus Adalardus abba ex monasterio Corbeia, quod ei dudum in prouincia Saxonica ad augmentum mercedis nostrae ex nouo construere iussimus super fluuium Uuisera in uilla regia in loco nuneupante dudum Hucxori, dicatum in honore saneti Stephani protomartyris, suggessit mansuetudini nostrae, ut idem monasterium et monachos ibidem per tempora degentes cum rebus et hominibus non solum sub nostra tuitione et defensione con- stitueremus, uerum etiam et talem inmunitatem fieri iuberemus, qualem omues ecclesiae in Francia habent. Cuius petitioni, dignam et proficuam iudicantes, hanc auctoritatem inmunitatis erga praedictum monaste rium*) Corbegiae eiusque rectores fieri iussimus, per quam decernimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus uel quilibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones mem- braque monasterii, quas praesenti tempore in quibuslibet pagis et territoriis habet, uel deinceps ibidem conlatae fuerint, ad causas iudiciario more audiendas, uel freda exigenda, aut mansiones uel paratas fa- ciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et latos distringendos, aut ullas redibitiones aut inlicitas occassiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat, uel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus, res praedicti monasterii sub inmunitatis. nostrae defensione quieto ordine uiuere ac residere. Et quicquid exinde ius fisci exigere poterat, totum et ad integrum nos pro aeterna retributione ad pauperes alendos et luminaria eidem monasterio concinnanda concedimus, qualiter monachi ibidem degentes, pro nobis pro- leque nostra atque stabilitate Imperii nobis ad regendum commisi, dominum misericordiae adtentius exorare delectet. Sed et hoc placuit nobis huic inserere auetoritati, ut licentiam habeant rectores huiusce mo nasterii, cum quibuslibet hominibus liberis**) uidelicet ut quicquid iuste et ra-
tionabiliter pars alteri contulerit parti, per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneatur atque possi- deant, et quicquid exinde facere uoluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quicquid elege -
*) So ist die ursprüngtiche Lesart; die Endung um ist abeV in beiden Worten ausradirt, und o dafür gesetzt. **) Schaten schiebt hier die Worte ein: res et maneipia legaliter commutare; die Lücke der, an dieser Stelle stark beschä digten Urkunde, scheint aber nicht so gross, dass diese Worte könnten da gestanden haben.
8 2 3.
rint. Et ut haec auctoritas inmunitatis atque confirmationis nostrae per futura tempora inuiolabilem obti- neat lirmitatem, manu propria subter firmauimus et anuli nostri inpressione signan iussimus. Л f
Siijianii Ш7^р7 ///'«/""""./ si'ri'itissuni fm/H'i-(tton's.
JC. Durandus diaconus ad uicem Fridugisi recognoui et (L. S. R.)
Data VI. Kalendas Augustas anno Christo propitio X. Imperii domni Hludouuici piissimi Augusti, In- dictione prima. Actum Ingilinheim palatio feliciter AmeN.
Da« neben dem Recngnitionszeichen aufgedruckte und dasselbe zum Theil bedeckende Siegel kommt mit dem bei Kr. III. beschriebenen überein.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 4, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/e62f72ab-b56c-43bb-bec3-e334fce958e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success