The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 240, S. 260
NIUERSIS Cristi fidelib3 presens scriptum visuris vel audituris, Adam filius Willmi de Gerstan salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me dimisisse et omnino
quietuclamasse de me et heredib3 meis Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe unum par cyrothecarum vel denarium unum, quem ab eis annuatim recipere consueui, nomine dñij p tota parte mea de vasto in territorio de Gerstan inter paruam Gresyndale et f'ossatum ville de Gerstan super Huthyndalemore, que quidem terra extendit se directe ab aqua que vocatur Mersee usque le Clif versus partem aquilonalem. Ita quod nec ego Adam nec aliquis heredum meorum aliquod ius vel clameum de cetero exigere poterimus. Dicti vero religiosi p hac dimissione concessione et quietaclamatione dederunt mihi pre manib3 xij. denarios argenti. Ego autem Adam et heredes mei predictum redditum unius denarij vel duarum cyrothecarum dictis Abbati et conuentui Loci supradicti contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, (ut supra in prox. scripto).
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 240, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/1f1f3f6f-fe1b-486c-ac7a-c709b1a72e31/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success