The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 202, S. 231
NIUERSIS has literas visuris vel audituris Matilda de Childewal salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me in viduitate mea remisisse et imppetuum quietuclamasse dño Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe totum ius meum et clameum quod habui nomine dotis in una bouata terre in villa de Childewal, quam quidem bouatam terre Rogcrus de Hibernia prius dedit dictis dño Abbatis et conuentui. Ita, scilicet, quod nec ego, nec aliquis p me vel p me aliquid iuris et clamei deinceps exigere poterimus in dicta terra nomine dotis. Pro hac vero remissione et quietaclamatione dederunt mihi dictus dñus Abbas et conuentus x. solidos pre manib3 p omni demanda mihi de eadem terra ptinenda. Ego vero hanc quietaclamationem meam sepedictis dño Abbati et conuentui contra omnes homines et feminas waran- tizabo. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Roberto de Lathom,j| dño Henrico de Torbok, Rogero de Hybernia, Roberto filio eius, Henrico de Gerstan, Ada eiusdem ville, et multis alijs.
*p. 489. tp. 491.
t p. 491.
II p. 551.
558 íTttulue be errstan et CijilDetoall.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 202, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/205b91cc-39be-451e-acef-1580729211c4/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success