The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 156, S. 174
OMNIBUS Cristi fidelib3 ad quos presens scriptum pue- nerit, Ricardus Blundel salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me dédisse, concessisse, et hac presenti carta mea confir masse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe p anima mea et p animab3 antecessorum et successorum meo rum totam illam terram infra fossata de Altemersh, quam Siwardus prius de me tenuit, que quidem terra proxima est ex una parte prato dictorum monachorum quod de me tenent in dicto Altemersh. Tenendam et habendam de me et heredib3 meis predictis dño Abbati
Ext. bе Ше, ©aDetoaUejttt, et SToxetattj. 501
et conuentui in puram et ppetuam elemosinam, libere, et quiete, sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest. Ita, scilicet, quod nec ego nec aliquis heredum meorum de dicta terra aliquid exigere de cetero poterimus nisi preces et orationes. Ego vero dictus Ricardus et heredes mei istam donationem et concessionem meam dictis dño Abbati et conuentui contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Roberto de Lathom tune vice- comite, Henrico de Torbok, Alano Norres, Thurstano de Holand, Rogero de Hibernia, Roberto filio eius, Ada de Gerstan, Henrico de Gersten, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 156, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/297c33d6-6e66-4e96-a523-1026608524a0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success