The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 286, S. 296
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 286, S. 296


CIA N T omnes presentes et futuri quod ego Nich. filius Rogeri de Berdeshull dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie et ecclesie sancti Cedde
de liach. et monachis de Stanlawe rectorib3 eiusdem ecclesie in puram et ppetuam elemosynam unam acram terre cum ptinentijs in villa de Butterword super le Croftes iuxta domum Rogeri filij Ricardi de Butterword, illam, scilicet, acram quam Rogerus pater meus quondam emit de hospitalarib3 Ierusalem, et de illis tenuit. Tenend. et habend, de me et heredib3 meis libere et quiete, bene et pacifice imppetuum. Redd, inde annuatim mihi et heredib3 meis sex dena- rios argenti ad festum sancti Mathei apostoli p omni seruicio exac- tione et demanda, seil. firmam illam quam ego idem Nich. et heredes mei reddituri sumus hospitalarib3 p dicta terra. Ego vero Nich. et heredes mei predictam acram terre, sicut predictum est, cum ptinentijs contra predictos hospitalares et omnes alios homines et feminas imppe tuum warantizabimus manutenebimus et defendemus. Et ut hec mea
üTttulttB De ítterlont) et (Paetelton. 623
donatio et carte mee confirmatio stabilis sit et inconcussa presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Joh. de Elond, Alex. de Werdul, Henr. de Ha word, Rogero de Butterword, Gal- frido fratre eius, Willmo de Salebury, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 286, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/3183e6e5-f31f-4f12-9de4-16c8566aaa92/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success