The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 53, S. 74
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 53, S. 74

CI A N T omnes presentes et futuri quod ego Galfr. filius Hugonis de Dutton remisi et quietuclamaui de me et here- c^^y dib3 meis imppetuum Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. xij. denarios quos mihi psoluere solebat pro stagno de Acton attachiato ad terram meam de Waleton. Concessi etiam eis et hac presenti carta mea confirmaui quod ipsum stagnum ita pmaneat affirmatum ad terram Willi hominis mei de Waleton, sicut conuenit inter eos, et sicut attachiatum fuit die illa qua eis hanc cartam feci. Hanc autem donationem et coucessionem illis feci pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum meorum in puram et ppetuam elemosynam. Nichil inde mihi vel heredib3 meis retinens preter preces et orationes. Ego vero et heredes mei prescriptam donationem meam predictis Abbati et monachis fideliter tenebimus et warantizabimus. Hijs testib3, dño A. priore de Norton, dño W. de Dunyngton, dño Hug. decano, Alano clerico, Ricardo clerico qui hanc cartam scripsit, Henr. nepote senescalli, et multis alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 53, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/5f845663-4e03-47c7-af87-123fba0e3de4/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success